Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Paulus quidam fuit Samosatenus post hos in Syria, qui uerbum dei, id est Christum deum dei filium substantiuum ac personalem et sempiternum esse cum patre denegabat, prolatiuum autem, id est quasi aera quendam dicebat, non tamen personam uiuam filii sempiternam cum sempiterno patre credendam docebat.

Hic Christum hominem iustum, non deum uerum praedicabat, iudaeizans potius, qui et circumcisionem docebat; unde et Zenobiam quandam reginam in oriente tunc temporis ipse docuit iudaeizare.