Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii sunt qui Floriani siue Carpocratiani dicuntur, qui et Milites uocantur, quia de militaribus fuerunt, negantes iudicium atque resurrectionem, Christum natum de uirgine non credentes, omnemque resurrectionem in filiorum procreatione nefandi coitus aestimantes consistere, ut in ecclesia sua post occasum lucernis extinctis misceri cum mulierculis non dubitaueńut,IIIegis praeceptum implere putantes:

Nascimini et multiplicamini, Iudaismo potius et paganitati parere nefandae quam Christianae ueritati adquiescere properantes, pecudumque uitam potius et amentiam detinentes, quos et scriptura uitae pecudum comparauit.

Alii sunt, qui de die paschae saluberrima ambigunt, adserentes quartadecima luna celebrandum esse pascham, non sicut ecclesia catholica celebrat, et mense Martio semper celebrandum adserunt;

et cum hoc faciunt, diem non dominicam semper custodiunt paschae, non computantes horas et dies, sed secunda aut tertia aut quarta aut quinta aut sexta [*]( 6 Cantic. II 15 16 Genes. I 28 19 II Petro II 12 Iad. 10 ) [*]( 1 salomonem B 2 in om A 3 negantes B et negantes A 6 salomon B 7 uinea B 11 quia B qui A 14 coetus B ut om A 15 occasum A occasum solis B 16 nascemini B et om A 17 parare A 18 zpiana neritate A 19 pecodumque uita A 20 pecodum A 23 celebrandam B 25 celebrandum B celebrat. Nondum A )

31
die celebrant,

et ei hoc errore non cognoscunt diem paschae domini nostri ueram et salubrem unam, orbi terrarum statutam et confirmatam a domino cursu, numero lunae, mensibus, embolismis, et cum haec non conputant, ignorant quid celebrant.