Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Isti angelos dicunt creatores esse animarum nostrarum, non Christum saluatorem; mundum autem istum infernum esse adserunt, et resurrectionem in filiorum procreatione hanc esse praedicant quae fit in humano genere cottidie, non illam inmortalitatis futuram atque gloriosam adnuntiant expectantes.

Alii sunt discipuli horum, qui Proclianitae uocantur et Hermeonitae. Addunt etiam diuersos errores, docentes, quod in Ezechiel propheta scriptum est, inquit, de quattuor animalibus, quod leonem regem esse Parthorum, uitulum Aegyptiorum, aquilam Romanorum, hominem uero piissimorum tenere similitudinem arbitrantur.

Hi Sapientia libri utuntur [*]( 8 Psalm. XVIII 6 9 Plato Phaedo p. 109 B 111 C 114 C 13 Matth. III 11 Luc. III 16 20 exscripsit Augustin. de haeres. 60 23 Ezech. I 5 seqq. ) [*]( 1 quae in ras A 4 a om A 5 a materia B materia A 8 sole B 11 ignem A 12 iohannis A 13 baptizauit A igne B 14 creatoris A1 17 cotidie B immortalitatis B 18 annuntiant exspecfantes B 20 proclinia te A uocantur A appellantur B 21 diuersos B ctacentes A 22 in om A hiezechiel B prophetam A 23 rigem A Parthorum Fabricius pasthorum B pastorum A 25 Hi A In B )

30
Sirach illius qui scripsit post Solomonem, id est post multa tempora, librum unum Sapientiae, Christum autem in carne uenisse negantes, resurrectionem et iudicium! non sperantes, de uirgine natum eum non credentes.