Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ubi et mysterium cynicon et infantis execranda celebratur impietas. Dicunt enim eos de infantis sanguine in pascha miscere in suum sacrificium, suisque ita ubique emittere perniciosis et falsis satellitibus.

Post istos Theodotus quidam, Byzantius genere, denegator Christi dei nostri in persecutione extitit saluatoris, qui coepit dicere, docens ita: Communis, inquit, homo erat ut omnes homines Christus.

Hoc autem dicebat, ut denegationis obprobrium ab hominibus non amplius pateretur, cogitans quod si qui ei diceret: Quare negasti Christum deum ac dominum? diceret quod: Hominem negaui, non deum.

Isti utuntur capitulis [*]( 2 catafigas A catafrygas B frygia B 4 confitetur A resurrectionem exspectant B 6 catholicae Al 7 adnuntians A annuntiant B 8 sancti B non sancti A 10 uos pseudopropheta A 11 propter A pro B: coni ad 61, 2 pseudoprophetas B prophetas A 18 pepugS A 14 maximilla A uitae B uita et A 16 cynicon] cynicorum: conI TerlulZ, ad flat. I 16 cod A Filastrii subscriptio celebrabatur B2 17 sanguinC A 18 et falsis om A 21 byzan A denegatur A 22 nostri om A 27 negauit A )

27
scripturarum quae de Christo ueluti de homine edocent, quae autem ut de deo dicunt, ea uero non accipiunt, legentes et nullo modo intellegentes, impietatisque paganae et caecitatis Iudaicae consortes se potius quam Christianae salutis participes demonstrantes.

Sunt alii dicentes metangismon, id est filium intrare in patrem et ut uas in uase inesse, ignorantes quid adserant, cum saluator non dixit filium in patrem intrare, sed t aequalitatis causae in diuinitate et potentia docuerit, non introitum aut continentiam, ut illi insaniunt id sentientes,

et non intellegentes, quod qualis inmensus est pater, talis est et filius, talis est et spiritus sanctus, aequalis in omnibus,

ita ut sit immobilis trinitas, inmensa et omnipotens atque sempiterna ubique quae nobis nuntiatur e sanctis scripturis apertissime, ut et sint tres personae uiuentes in perpetuum, et aequales in omni maiestate et potentia, filius tamen et sanctus spiritus de patre sint proprie.

Post istos alii recedentes ab his dixerunt similia, addunt etiam Melchisedech sacerdotem dicentes uirtutem dei magnam [*]( 7 e%scripsit Augustin. de haeres. 58 9 Ioh. XIV 12 XVI 28 XYII 13 (R. A. Lipsius) ) [*]( 4 salutes A1 7 metangesmon A 8 asserat A 9 intrare in patrem cum signis transpositionts A aequalitatis cansam Sichardus: locus corruptus, expectamus aequalitatem qualitatis suae 11 illi A illi aestimant impertitam. et separant se a catholica ecclesia pro illos suos pseudoprophetas B ex 49, 3 ubi in archetypo cod B omisgum fuerat et in rjiarg adnotatum, a librario postea bis perperam est inlatum id sentientes B adsentientes A 12 immensus B 13 est et spiritus B et spiritus A 14 sempiterne B1 sempiterna Al 15 quae nobis B nobis A e A et B: conf. Epiphan. p. 483 D extr. 16 nt et A ut s. -8. et B aequalis A 17 spiritus sanctus AB, sed in B signa transpositionis addita )

28
esse, et nomina quaedam diuersa hominum adserunt a fide catholica dissonantes.