Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii autem post istos surrexerunt cata Frigas, in Frigia prouincia habitantes. Isti prophetas et legem accipiunt, patrem et filium et spiritum confitentur, carnis surrectionem expectant, quae et catholica ecclesia praedicat:

quosdam autem suos prophetas, id est Montanum nomine, et Priscillam et Maximillam adnuntiant, quos neque prophetae neque Christus nuntiauit.

Addunt etiam plenitudinem sancti spiritus non per apostolos beatos Christo dante fuisse concessam, sed per illos suos pseudoprophetas aestimant inpertitam, et separant se a catholica ecclesia propter illos suos pseudoprophetas et falsos doctores.

Hi mortuos baptizant, publice mysteria celebrant, Pepuzam uillam suam, quae sic dicitur in Frigia, Hierusalem appellant, ubi Maximilla et Priscilla et ipse Montanus uitae tempus uanum et infructuosum habuisse dinoscuntur.

Ubi et mysterium cynicon et infantis execranda celebratur impietas. Dicunt enim eos de infantis sanguine in pascha miscere in suum sacrificium, suisque ita ubique emittere perniciosis et falsis satellitibus.