Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

POST DECII AUTEM PERSECUTIONEM fuit Tatianus quidam, discipulus sancti Iustini martyris, qui recessit a ueritate post passionem ipsius, doctrinamque tanti sancti ac beati martyris et magistri contempsit in omnibus, dicens Aeonas quosdam de caele fuisse prolatos, addens etiam hoc, Adam patrem . nostrum protoplastum non saluari.

Aeonas autem nuntians sicut Marcion delirauit. Qui etiam generationem hominum execratur, et ius nuptiarum legitimum abicit, idque iuris a deo statutum non confitetur. [*]( 5 Augustin. de haerea. 23: Hunc Apellem dicant quidam etiam de Christo tam falsa sensisse ut diceret eum non quidem carnem deposuisse de caelo, sed ex elementis mundi accepisse: quam mundo reddidit quod sine carne resurgens ascendit in caelum. ) [*]( 2 eum B illam A Sichardus est autem cum signis transpositionis A 3 iussione A 4 factores Ax sit A1 6 deposuisse AB conI 21, 4 deBumpsisse Sichardus alii deposuiase iam legerat Âugustin. de haeres. 23 8 umido om A 9 resurrectiong 12 hac A heresis A 14 Decii] Adriani Allatius Aelii Fabricius: sed errauit Filastrius, non librarius tatianus quidam B tacianus auts A 17 quasdam A 18 prolatus A 19 protoplaustum B protoplaustrum A sed r ante u expuncta 20 delerauit A 21 et B ut A abicit A idque om A a om A 22 statutum Sichardus] statum )

26