Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Fuit Apelles discipulus eius, similia in quibusdam Marcioni praedicans, qui interrogatus a quibusdam quo modo de fide sentiret, respondit: Non mihi opus est dicere a Marcione, ut duo principia adseram coaeterna:

ego enim unum principium esse praedico, quem deum cognosco, qui deus fecit angelos, fecit etiam alteram uirtutem, quem deum scio esse secundum, qui et uirtus dei est, quae fecit mundum.

Hic autem deus, [*]( 2 presbyteris B 3 ueritatis A 5 annuncians B 8 Pauli apostoli A. £ j[ichardus apostoli Pauli B 10 ut Stchardus et B om A 13 presbyteris B ephesi R fesi Al praeposita e m2 14 seminauit d1: uerba Qui deuictus seqq. ad Nicolaum aut Cerinthum aut Ebionem wi- dentur pertinere: dormitauit etiam de Pauli epistulis supra narrans 16 post istum quidam B statuest A 17 utile A marcio BI 20 appelles B 21 quonam modd B 22 discere Cotelerius: eonf 55, 4 23 coaeternfi B )

25
qui fecit mundum, non est, inquit, bonus, ut ille qui fecit eum: subiectus autem est deo illi a quo et factus est iste, qui et nutui et iussioni et praeceptis paret illius in omnibus.

Cuius Arriani nunc consortes sunt atque fautores, sic praedicantes atque sentientes. Dicit autem Christum in carne apparuisse, non tamen, sicut Valentinus, de caelo carnem deposuisse.

Ait etiam post passionem non carnem surrexisse, sed de quattuor elementis.

id est de sicco calido umido et frigido accepisse Christum et in resurrectione iterum reddidisse elementis quae de mundo acceperat, eaque in terram dimisisse, ipsum autem in caelum sine carne ascendisse adserit. Sub apostolis itaque hae fuerunt hereses per ordinem.