Diversarum hereseon liber
Philastrius Saint, Bishop of Brescia active 383-391
Philastrius Saint, Bishop of Brescia active 383-391, Diversarum hereseon liber
Cerdon autem quidam surrexit post hos, peius suis doctoribus praedicans I, qui cum uenisset Romam de Syria, ausus est dicere duo esse principia, id est unum deum bonum et unum malum, et deum quidem bonum bona facere, et malum mala.
Iesum autem saluatorem non natum adserit de uirgine, nec apparuisse in carne, nec de caelo descendisse, sed putatiue uisum fuisse hominibus, qui non uidebatur, inquit, uere, sed erat umbra: unde et putabatur quibusdam pati, non tamen uere patiebatur.