Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Post hunc Colorbasus *, qui similiter in litteris et numero elementorum astrorumque septem uitam omnium hominum et generationem consistere adserebat, non in Christi maiestate et potentia, neque in ipsius carnali praesentia ueram hominum sperari salutem aduertebat.

Cerdon autem quidam surrexit post hos, peius suis doctoribus praedicans I, qui cum uenisset Romam de Syria, ausus est dicere duo esse principia, id est unum deum bonum et unum malum, et deum quidem bonum bona facere, et malum mala.

Iesum autem saluatorem non natum adserit de uirgine, nec apparuisse in carne, nec de caelo descendisse, sed putatiue uisum fuisse hominibus, qui non uidebatur, inquit, uere, sed erat umbra: unde et putabatur quibusdam pati, non tamen uere patiebatur.

Marcion autem discipulus eius, genere Ponticus, de ciuitate Sinope, urbem Romam deuenit, ibique degens sceleratam heresim seminabat, atque interrogans presbiteros sanctos ecclesiae catholicae sensus sui eis erroris mortiferi proponebat, dicens ita: Quid est, inquit, quod in euangelio dicente domino scriptum est:

Nemo pannum rudem mittet in uestimentum uetus, neque uinum nouum in utres ueteres, alioquin rumpuntur utres, et effunditur uinum? Et iterum: Non est arbor bona quae facit malum fructum, [*]( 28 Luc. V 36 26 Luc. VI 43 ) [*]( 2 colorbasus qui A color bassus B excidit quidam surrexit 4 asserebat A 5 in ipsius B ipsius A uera A 9 predicant A de syria B desideria A 13 nec de caelo B nedecelo A putatiue-sed om A 16 tam A 20 presbyteros B 21 errores mortiferi A errorem mortiferum B 23 mittit B 25 aliumque A rumpentur B effuditnr A effundetur B 26 faciat B )

24
neque arbor mala quae faciat bonum fructum.

Deque hoc accipiens interpretationem a sanctis presbiteris non adquiescebat ueritati, sed magis Cerdonis sui doctoris firmabat mendacium et iste similiter unum deum bonum et unum malum adnuntians;