Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

de Homine autem et Ecclesia processisse duodecim Aeonas, id est Saecula et de Verbo et Vita decem Aeonas processisse, de Intellectu autem et Veritate octo Aeonas, et esse hanc triacontada Saeculorum, id est triginta Aeonas Aeonon. De ogdoada ergo et decada et duodecada consistere triginta Aeonas delirat.

Dicit autem Christum a patre, quem Profundum nomine appellat, ad totius mundi salutem fuisse dimissum,

deque caelo eum carnem detulisse, nihil autem accepisse de sancta uirgine, sed ut aquam per riuum, ita transisse per eam adfirmat. Animam ergo solam saluari, corpus autem hominis non saluari arbitratur.