Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Nihil erat aliud ante, inquit, in mundo, nisi Profundum maris et Silentium, quod poetae uani Chaos adserunt edocentes, deque hoc Profundo et Silentio processisse Intellectum et Veritatem, de Intellectu autem et Veritate Verbum et Vitam, de Verbo autem et Vita Hominem et Ecclesiam:

de Homine autem et Ecclesia processisse duodecim Aeonas, id est Saecula et de Verbo et Vita decem Aeonas processisse, de Intellectu autem et Veritate octo Aeonas, et esse hanc triacontada Saeculorum, id est triginta Aeonas Aeonon. De ogdoada ergo et decada et duodecada consistere triginta Aeonas delirat.