Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Elatior autem factus postmodum errore non paruo deceptus est degensque in Cypri prouincia coepit hoc definire;

Nihil erat aliud ante, inquit, in mundo, nisi Profundum maris et Silentium, quod poetae uani Chaos adserunt edocentes, deque hoc Profundo et Silentio processisse Intellectum et Veritatem, de Intellectu autem et Veritate Verbum et Vitam, de Verbo autem et Vita Hominem et Ecclesiam:

de Homine autem et Ecclesia processisse duodecim Aeonas, id est Saecula et de Verbo et Vita decem Aeonas processisse, de Intellectu autem et Veritate octo Aeonas, et esse hanc triacontada Saeculorum, id est triginta Aeonas Aeonon. De ogdoada ergo et decada et duodecada consistere triginta Aeonas delirat.

Dicit autem Christum a patre, quem Profundum nomine appellat, ad totius mundi salutem fuisse dimissum,

deque caelo eum carnem detulisse, nihil autem accepisse de sancta uirgine, sed ut aquam per riuum, ita transisse per eam adfirmat. Animam ergo solam saluari, corpus autem hominis non saluari arbitratur.

Alii sunt successores ipsius: Ptolemeus, qui doctrinam aeque uanam intulit, dicens quattuor esse Aeonas, et alios quattuor, nouum quid uolens commenti falsi decernere quam Valentinus doctor eius est ementitus. U [*]( 1 fallaciam 2 ecclesia B 5 silentium quod B silentium maris et silentium quod A 6 chaus A 9 uita B uite A 10 ecclesia A* ta _ eonas A 11 decem aeonas B om A 13 XXX B ogdoadę B ocdoada A sed o media ex a facta 14 et duodecada om A ubi in xa marg d littera XXX B delirat Ootelerius] deliberat 16 dequae A 17 accesaisse A 18 ito A affirmat B 19 sola A 28 ptholomeus B 23 eonas A 84 uoluens Bi )

22

Post hunc quidam Secundus nomine Aeonas similiter docens adserit factos infinitos, Christum autem quasi per fantasiam apparuisse id est ueluti umbram humano generi, et non ueram carnem hominis habuisse suspicatur.