Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Post istum Valentinus quidam surrexit, Pythagoricus magis quam Christianus, uanam quandam ac perniciosam doctrinam eructans et uelut arithmeticam, id est numerositatis notitiam [*]( 8 Actor. XV 5 seqq. ) [*]( 1 resurrezisse B 2 resurrectum annuntiat B 3 accepit Al et om B 4 accepit A1 5 apostolum A 6 beatisIII (s erasa) A questione A 7 deuire  I 8 beatis apostolis A 9 circumcisioni B 10 parare A 11 dm B2 14 discipulis B1 cerynthi B eis A 17 eum B ctt A 21 ac praedicant om A 23 surrexit quidam A cum signia transpositionis pitagoricus A 24 uanam quandam B Nam quendam A 25 eruct///ans A aut u aut it erasum notitiam A nouam B )

21
fallacissimam praedicans, multorumque animas ignorantium captiuauit. Et inprimis quidem fuit in ecclesiam.

Elatior autem factus postmodum errore non paruo deceptus est degensque in Cypri prouincia coepit hoc definire;

Nihil erat aliud ante, inquit, in mundo, nisi Profundum maris et Silentium, quod poetae uani Chaos adserunt edocentes, deque hoc Profundo et Silentio processisse Intellectum et Veritatem, de Intellectu autem et Veritate Verbum et Vitam, de Verbo autem et Vita Hominem et Ecclesiam:

de Homine autem et Ecclesia processisse duodecim Aeonas, id est Saecula et de Verbo et Vita decem Aeonas processisse, de Intellectu autem et Veritate octo Aeonas, et esse hanc triacontada Saeculorum, id est triginta Aeonas Aeonon. De ogdoada ergo et decada et duodecada consistere triginta Aeonas delirat.

Dicit autem Christum a patre, quem Profundum nomine appellat, ad totius mundi salutem fuisse dimissum,

deque caelo eum carnem detulisse, nihil autem accepisse de sancta uirgine, sed ut aquam per riuum, ita transisse per eam adfirmat. Animam ergo solam saluari, corpus autem hominis non saluari arbitratur.