Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Post istos Basilides, ** qui et heresiarches dicitur a multis, quia de lege et prophetis et apostolis proponendo et loquendo, sentiendo autem aliter, iura uiolabat Christianae ueritatis.

Qui cum uenisset Aegyptum, docebat ita definiens: de innato [*]( 11 Gen. I 26 ) [*]( 4 factum et B factum esse A 6 inquit ipsorum B 7 lumen A lumen (in ras) dicunt B 8 inlominabit A 10 ipsius luminis B 12 ad A secundum B nostram falso additum esse adnotat Fabricius 13 impotens B 14 fecef B fecerant A 16 Scintillam-complesse om Ax, in marg inf add itaque B ////taq; A salnatori A alii A 18 affirmant B 19 oecbonomia A miste///ii A mysteriis B 22 ezcidit quidam snrrexit heresiarces A 28 quia B qui A 24 xpiana A 25 dicebat A )

17
et solo deo natum fuisse Intellectum, de Intellectu Verbum, de Verbo Sensum, de Sensu autem Virtutem et Sapientiam, de Virtute autem et Sapientia Principatus et Potestates et angelos factos diuersos.

Ipsi enim angeli fecerunt, inquit, caelum, post illos alii angeli fecerunt caelum *, ita ex aliis alii prolati fecerunt tertium caelum. Qui secundum ordinem: et alii, inquit, fecerunt trecentos sexaginta quinque caelos.

Et imponit uirtutibus illis nomina angelica, et ipse magiis uacans itidem multos imperitos decipit. Hominem autem ab angelis factum adserit: deum etiam uerum omnipotentem, et eum audet angelum dicere, et accepisse genus Iudaeorum in hereditatem, et eduxisse eos de terra Aegypti.

Hic ergo audacior factus, elatus est, inquit, aduersus ceteros angelos, et uolens in subiectionem habere alios, habuit contrarias gentes, quas commouerunt uirtutes inimicae eius.

Ideo et contra Iudaeos diuersae gentes, inquit, surrexerunt. Christum autem dicit quasi per umbram putatiue passum fuisse. Simonem etiam Cyreneum pro eo ad passionem uenisse adfirmat. Ipse enim, inquit, portauit crucem.

Hic etiam male permittit uiuere, et dat licentiam uitiis saecularibus inherere. Prohibet etiam pati martyrium homines pro nomine Christi domini, dicens ita: Ignoras quid desideras. Non enim passus est, inquit, Christus, neque crucifixus est.

Quomodo itaque potes, inquit, confiteri hunc crucifixum, cum non sit crucifixus, et ignoras qui passus sit?