Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

At illi cupidi luminis ipsius facti uirtutem eius uidere cupiebant; non praeualentes autem adinuicem dixerunt: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et facto homine, quia inpotens erat, saluari non potuit.

Videns itaque uirtus superna quod illi hoc fecerunt, misit scintillam, quae correxit hominem et suscitauit et fecit eum uiuere.

Scintillam itaque uolunt saluari, alia autem uirtutibus illis quae fecerunt dimitti ac derelinqui suspicantur.

Christum autem umbraliter apparuisse adfirmant, non carnem hominis ueram et animam accepisse, atque omnem oeconomiam mysterii saluato ris Iris ita complesse.

Post istos Basilides, ** qui et heresiarches dicitur a multis, quia de lege et prophetis et apostolis proponendo et loquendo, sentiendo autem aliter, iura uiolabat Christianae ueritatis.