Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Post istum Saturnilus quidam et ipse sumens inde fomenta doctrinae mortiferae adserebat dicens mundum ab angelis factum, et distare angelos a uirtute illa et mundum esse diuisum per ordinem angelis, et cogitasse eos ut facerent hominem.
Fecerunt itaque hominem, et opus ipsorum, inquit, erat homo; de uirtute enim superna lumen fuisse dimissum, quod inluminauit mundum istum et ad concupiscentiam adduxit angelos, statimque ascendit in caelum.
At illi cupidi luminis ipsius facti uirtutem eius uidere cupiebant; non praeualentes autem adinuicem dixerunt: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et facto homine, quia inpotens erat, saluari non potuit.
Videns itaque uirtus superna quod illi hoc fecerunt, misit scintillam, quae correxit hominem et suscitauit et fecit eum uiuere.