Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Quod peruidens, inquit, mater, quia occisus est Abel iustus, cogitauit ut pareret iustum Seth, in quem et collocauit magnae uirtutis spiritum, ut possint destrui, inquit, uirtutes inimicae.
De Seth autem ipso Christum deum genus deducere aiunt. Quidam autem ex eis non solum genus de eo deducere, sed etiam ipsum Christum esse adserunt atque opinantur.
Dositheus quidam postea, Iudaeus genere, ausus est dicere secundum carnem solum esse uiuendum, in lege dei deque ea resurrectionem non sperans futuram
nec dei spiritum nec angelum esse credens nec futurum iudicium de lege atque prophetis expectans.
Sadducei post ipsum, a Saddoc homine Iudaeo qui hoc nomine uocabatur — qui discipulus fuit illius, qui et confirmauit hanc heresim, ut ex eo Sadducei dicerentur — secundum carnem aeque solum praedicant uiuendum, circumcidendum, corpusque baptizandum,
de lege autem diuina non aliud expectantes, Epicuream dementiam potius quam diuinae legis iura sectantes. De quibus et in euangelio scriptum est docente domino contraque hanc heresim pestiferam praedicante.
Alia autem est Pharisaeorum, quae resurrectionem futuram confitetur, legem accipit et prophetas, Christum autem expectant ut iustum hominem.
Alii autem Samaritani sunt a Samareo rege ita nuncupati. Alii autem aiunt a filio Canaan, qui hoc nomine Samareus uocabatur, a quo Samaritani sunt appellati. Isti legem accipiunt Mosi, id est quattuor solum libros, iudicium futurum non expectantes, resurrectionem negantes, Christum deum dei filium in lege et prophetis nuntiatum ante non credentes,