Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Quod peruidens, inquit, mater, quia occisus est Abel iustus, cogitauit ut pareret iustum Seth, in quem et collocauit magnae uirtutis spiritum, ut possint destrui, inquit, uirtutes inimicae.
De Seth autem ipso Christum deum genus deducere aiunt. Quidam autem ex eis non solum genus de eo deducere, sed etiam ipsum Christum esse adserunt atque opinantur.
Dositheus quidam postea, Iudaeus genere, ausus est dicere secundum carnem solum esse uiuendum, in lege dei deque ea resurrectionem non sperans futuram
nec dei spiritum nec angelum esse credens nec futurum iudicium de lege atque prophetis expectans.
Sadducei post ipsum, a Saddoc homine Iudaeo qui hoc nomine uocabatur — qui discipulus fuit illius, qui et confirmauit hanc heresim, ut ex eo Sadducei dicerentur — secundum carnem aeque solum praedicant uiuendum, circumcidendum, corpusque baptizandum,
de lege autem diuina non aliud expectantes, Epicuream dementiam potius quam diuinae legis iura sectantes. De quibus et in euangelio scriptum est docente domino contraque hanc heresim pestiferam praedicante.
Alia autem est Pharisaeorum, quae resurrectionem futuram confitetur, legem accipit et prophetas, Christum autem expectant ut iustum hominem.
Alii autem Samaritani sunt a Samareo rege ita nuncupati. Alii autem aiunt a filio Canaan, qui hoc nomine Samareus uocabatur, a quo Samaritani sunt appellati. Isti legem accipiunt Mosi, id est quattuor solum libros, iudicium futurum non expectantes, resurrectionem negantes, Christum deum dei filium in lege et prophetis nuntiatum ante non credentes,
animam etiam inmortalem habere hominem iuxta legem non sentientes, solum autem hoc in corpore uiuendum esse putantes, resurrectionemque futuram in procreatione filiorum, quae in hoc saeculo fit cottidie, hanc aestimantes eamque praedicantes uanitatem, insensatis quippe pecudibus comparati, ut scriptum est in propheta: Homo in honore constitutus non intellexit, comparatus pecudibus insensatis, et similis eis factus est.
Alia est heresis Iudaeorum qui dicuntur Nazorei, quae legem et prophetas accipit, carnaliter tamen uiuendum adfirmat, omnemque iustificationem in carnali obseruantia consi-
stere suspicatur, crines etiam nutrientes capitis omnemque uirtutem iustitiae in eo putantes consistere, quasi a Samson illo iudice sibi hoc praesumentes indicii quia Nazorei uocabantur: a quo postea pagani fortes uiros ex illius figura usurpantes Hercules nuncuparunt. [*]( 16 PeaIm. XLVIII 13. 21 ) [*]( 6 chanaft 7 mosi] i super 0 posuit m 2 8 exspectantes 13 cotidie 15 scribtum 16 ita cata cola scriptum est in cod 20 nazorei] a super 0 posuit m 2 21 affirmat 25 nazorei] a supra 0 posui, m 2 )
Esseni autem alii sunt, qui hoc nomine appellantur. Hi monachorum uitam exercent, escas deliciosas non sumentes nec studium in uestimentis gerentes nec possidentes aliquid, lec.
tioni autem et bonis operibus insistentes, in locis etiam separatis habitantes, Christum autem deum dei filium non expectantes, nec in lege atque prophetis eum dominum agnoscentes adnuntiatum, sed ut prophetam aut iustum hominem solum credentes expectant.
Alii autem sunt Heliognosti, qui et Deinuictiaci dicuntur, solem adorantes, atque dicentes solem scire omnia quae dei sunt, homines etiam non alium nisi solem inluminare, solemque eis praebere omnia nutrimenta, non cognoscentes quod in seruitute positus cursum suum peragrat a deo patre per Christum dominum in sancto spiritu statutum cottidie, de quo scriptum est: Qui dicit soli oriri, et oritur, et non oriri, et non oritur.