Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Intellectum autem quendam alium adserit esse, qui descendit in mundum salutis causa hominum, Helenam illam, inquit, quae in Troiano bello a poetis uanissimis edita nuntiatur.
Et uirtutes, inquit I, quae mundum fecerant, concupiscentia ductae illius Helenae seditionem monebant. Ista enim dans, II inquit, concupiscentiam..
piscentiam illis uirtutibus, et in figura feminea apparens, ascendere in caelum non poterat, quia uirtutes in caelo quae erant non eam permittebant ascendere; expectabat autem uirtutem aliam, id est Magi ipsius Simonis praesentiam, quae eam saluaret adueniens.