Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Qui enim adheret Christo, unum corpus est, et qui immundo spiritui, unus consensus est. Et Achab rex Iudaeorum cum crederet Sedeciae et aliis falsis prophetis uerumque [*]( 1 Num, XXXI 8 Ios. XIII 22 4 I Reg. XXVIII 7 aeqq. 8 I Rex. XV 18. 19. 28 XXVIII 16-18 18 Sap. III 1 18 Sap. Sir. XV 14 22 III Reg. XVIII 21 I Cor. VI 16. 17 24 II Paralip. XVIII 9 seqg. III Reg. XXII 8 teqq. ) [*](4 excidit ueluti quae non recte sentiebat in Iadaeis pytonissa 6 pyton\'ssfi 7 <id> addidi 8 quia Oehlerus] qui ea 9 superstis 10 dei Fabriciw] ei 19 exciderunt fere haec: beati Samubelis animam ab inferis excitasse Pythoniasam adserant ita edocent aberrantes cum ecriptura quae nuntiauerit de Saul rege, spiritali scientia nuutiauit, deditum eum fui/ilse impietati 23 unn] a in ras 25 sedechiae )

13
prophetam domini Micheam contemneret, interrogat dominus inmundum spiritum, adhuc bonitatis loco regi concesso a Christo domino usque ad tempus aliquod, ut, si uellet credere prophetae uero, procellam periculi deuitaret, si nollet magisque crederet pseudoprophetis, sine dubio deperiret.

Ita enim interrogat dpminus inmundum spiritum, dicens: Quis seducet, inquit, regem Achab Israhelitarum, ut uadat in pugnam et ibi interficiatur? Et ecce inmundus spiritus aduenit dicens: Ego uadam et faciam. Et ait dominus ad immundum spiritum: quomodo id facies? Et ait inmundus spiritus ad dominum: Facio me quasi angelum lucis et uerba similia eloquar, et ducam eum in proelium, atque ibi eum deseram, et sic morietur. Et ait dominus ad eum: Vade, sic facies. Ideoque et apostolus ait: Non magnum est, si et satanas transfigurat se uelut angelum lucis, cum ipsius satellites transfigurantur.