Diversarum hereseon liber
Philastrius Saint, Bishop of Brescia active 383-391
Philastrius Saint, Bishop of Brescia active 383-391, Diversarum hereseon liber
Alia est heresis in Iudaeis, quae, multorum quasi hominum [*]( 1 Leuit. XXVII Dent. XVI 22 9 IV Beg. XIX 35 15 Ezech. VIII 11. 12 21 Ezech. VIII 14 ) [*]( 7 tunc-Iudaforum om sed m 1 in marg inferiore add 26 mose] i super o posuit m 2 )
hoc autem *** aut a Belo rege, qui orientem potenti regimonio multo tempore detinuit ac de ipsius uxore et filiis filiabusue ita ex parentibus editis omnem eorum progeniem processisse monstrabat, ut ex eis Bahalitae pluraliter appellarentur.
Nam ut est genus aut Graecorum aut Aniciorum et aliorum, ita ex parentibus suis omnis illorum emerserit progenies, ex uno nomine impia generatio ut Bahalitae dicerentur. Itaque mortui, cum in monumentis ponerentur, et progenies illorum itidem sepulta in eo loco hoc nomine a suo populo meruit a posteris nuncupari, ut Bahalitae appellarentur a sua generatione pristina.
Belus autem siue a proprio nomine, siue a fortitudine belli, quia multos superabat tunc temporis, hoc nomen aut cognomen habere sortitus est: deque hac re Iudaeorum populus impietatem gentilium sequendo a diuina scriptura accusatur, quod sacrificantes illis, id est regibus et eorum filiis omnique cognationi illorum sequenti diuersis captiuitatibus tradebantur.