Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
inque hoc iussit dominus ut faceret Moses serpentem aereum, ac suspenderet eum in medio populi supra lignum; et qui intuebantur in eum, saluabantur a plagis atque diuersis uulneribus. Illi ergo serpenti aereo usque ad regem Ezechiam sacrificabat Iudaeorum populus; formationes etiam in lapide magno uelut obelisco, qui erat in templo positus pro columna, et in eo incisiones et impressiones manu hominum et ut litterarum quarundam sculpentes Iudaei, et formulas diuersas tollentes et ponentes in lammina baiulabant in collo:
incantationes etiam docentes et uelut filacteria habentes, immo potius exercentes ut maleficia, eadem percolebant, atque inde alligaturas et tutamina [*]( 4 Ierem. II13 8 loh. IV 18. 14 17 IV Reg. XVIII4 19 Num. XXI 9 17 scr> penti sicuti legi)mus] pentimus 20 isrf moderentur Bl )
Has igitur beatissimus Ezechias rex impressiones siue sculptiones deleri iussit atque ferro radi penitus atque excindi, aereum etiam serpentem deponi atque frangi praecepit: pro quo merito est liberatus a domino de obsidione tanta Persarum et Assyriorum, tunc temporis qui uenerant captiuare Iudaeorum populum atque ciuitatem, ut illa nocte, qua time-
bat barbaros rex Ezechias, angelus domini de caelo descenderet centumque et octoginta quinque milia alienigenarum obsidentia ciuitatem nocte silenti percuteret, atque omnes homines exanimes atque mortuos mane regi omnique ludaeorum populo demonstraret.