Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Transmigratione uos faciam captiuari in terram Babyloniae atque Persarum et interiora loca alia et arida et in postrema terrarum omnium.

Alii sunt qui aram collocantes ita dictam Tafeth nomine alicuius, in ualle filii Ennom, ibidem suos filios et filias [Iudaei] daemoniis immolabant. De quibus dicit dominus per prophetam Hiezechiel:

Ecce fili hominis, uide quid facit populus Israhel: iste filios et filias suas in ualle Tafeth immolat daemoniis, quibus ego non mandaui hanc facere iniquitatem in Israhel populo. [*]( 1 IV Reg. XXIV 2 IV Reg. XVIII 3 3 IV Reg. XXII 2 III Reg. XIX 16 IV Reg. IX 2. 14. 20 11 Amos V 25. 26 Actor. VII 42. 43 22 Ierem. VII 81 21 Ezecb. VIII 8. 9 Ierem. VII 31 ) [*]( 3 iesn filium namersi 5 excidit uehtti in irnpietate 6 ut Sichardus] et 9 Alii 10 martir 12 isri 14 fictorum FabrisiUl 25 isri 27 isr* )

9

Alii sunt Puteoritae, qui puteos colunt in altum fodentes deque eis haurientes quasi aquam salutis, in ea sperantes aliqua, cum dicat dominus per prophetam monendo: Me dereliquerunt fontem aquae uiuae, et foderunt sibi lacos detritos, qui non possunt capere aquam salutarem.

Quod ergo ante dicebat per prophetam, in sua diuina complebat praesentia, dicens: Omnis qui ex hac aqua terrestri biberit, rursus sitiet: de aqua autem quam ego ei dabo, si biberit, non sitiet in aeternum, sed erit ei saliens in uitam aeternam. Quippe erat gratia Christiana baptismi salutaris humano generi concessa a domino saluatore.