Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Praeter Dauid beatum regem et Ezechiam sanctum et Iosiam et Iehu filium Namessi alii omnes permittebant populos sacrificare idolis, ac saepius cum illorum interitu * et ipsi uersabantur, non ea destruentes, sed magis impietatis eorum fautores fieri properantes, ut reges ceteri, sicuti libri Regnorum contestantur.
Alia est heresis in Iudaeis, de qua dominus per prophetas incusabat eos. Deque ea beatus Stephanus martyr increpabat, dicens: Numquid immolationes et sacrificia mihi quadraginta annis obtulistis, domus Israhel, dicit dominus omnipotens? Et nunc suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei Remfam, formas fixorum idolorum et sculptilium? Propter quod dicit dominus:
Transmigratione uos faciam captiuari in terram Babyloniae atque Persarum et interiora loca alia et arida et in postrema terrarum omnium.
Alii sunt qui aram collocantes ita dictam Tafeth nomine alicuius, in ualle filii Ennom, ibidem suos filios et filias [Iudaei] daemoniis immolabant. De quibus dicit dominus per prophetam Hiezechiel: