Diversarum hereseon liber

Philastrius Saint, Bishop of Brescia active 383-391

Philastrius Saint, Bishop of Brescia active 383-391, Diversarum hereseon liber

Alii sunt in eis, qui Bahal nomen regis Tyriorum detinentes memoria atque ipsius idolum adorantes eidem sacrificabant, ut in Regnorum libro continetur, cum rex Israhelitarum Achab et Hiezabel uxor eius illi idolo sacrificare non desinerent. In quo, zelo ductus diuino, beatus Helias propheta missus a Christo domino, ait eis, sub nomine Iudaismi legem confitentibus, impietati autem perniciosae paganae seruientibus, et omni populo ita dixit:

Ut quid uos claudicatis in utrisque poplitibus uestris? aut deo, deo, aut Bahal, Bahal. Et nihilominus fauens lucorum sacerdotibus rex atque regina diuersis poenis et cruciatibus perierunt. Populus etiam non recedens ab idolis crebris captiuitatibus interiit.