Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Est heresis quae cum legit in Esaia propheta quod Cherubim et Seraphim animalia duo sex pennis praedita duabus faciem dei, duabus pedes tegebant, et duabus clamabant uoce sublimi deum conlaudantes, nimium conturbantur, et nunc historiam quaerentes, nunc rationem intellegibilem perscrutantes, diuersa ambiguitate fatigantur, cum et secundum litteram non parua est utilitas, et secundum intellegibilem rationem Christi resonet caelestis scientia.

Secundum litteram enim primum, quod deum inuisibilem scriptura docendo impietatem ubique paganam damnabat in quo scripturae illorum impiae uisibilem et compositum praedicant, deinde etiam Iudaeorum: < nam > ne et ipsi pari caecitate obtecti ut gentes impiae corrupti sensibus deperirent, hoc ita edocuit.

Sed hic etiam erat Iudaeorum futuri temporis in Christi praesentia incredulitas et coopertio adnuntianda mysterii, quod caecitate operti nimia nec prophetae nec ipsi domino erant postmodum credituri, cum missus ad populum praedicat manifeste: Aure audietis, et oculo uidebitis, et non intendetis; cooperti quippe tenebris lucem salutis aeternae, < id est> Christi carnalem praesentiam, non erant agnituri, sicut et factum est.