Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Sunt quidam heretici qui de Helia beato opinantur quod ei corui sero carnes ad escam et mane panes adtulerint, non adtendentes quod cuneta sanctus ac beatissimus propheta non carnes edebat aliquendo, qui omnem talem escam contempserat abstinendo uoluntate;. cuius et causa tantae dignitatis a deo honorem meruit adipisci, ut in paradisum raperetur sublimis, ubi cum sanctis omnibus conlocaretur.
Nam si de pane quidam aliquis dixerit, rationis interdum est quod ei corui adtulerint; de carnibus autem incongruum repperitur. Nam in hoc crudelitas beluina hominum insequentium beatissimum prophetam ostendebatur, in auibus autem, id est coruis, tanta mansuetudo et lenitas monstrabatur, ut, a quibus auibus humana aberat ratio, qui non erant dei imagines rationabiles, sed aues sicut percudes sensibiles creatae solummodo, in eis autem auibus, ad obprobrium hominum, Iudaeorum regisque ex uoluntate pessima insequentium prophetam, agnitio et sensuum lenitas insita monstraretur in opera tanti ministerii, quod beato prophetae cottidie ministrabatur, ut in. eis auibus magis inueniretur esse ratio quaedam lenitatis motu quodam a deo concessa uelut rationabilis.
Nam omnia buiusmodi creata a domino subiecta sunt homini, ut regi ac rationabili, dominoque orbis < terrarum, > uniuersitatis pecudum, [*]( 3 I Cor. XIII 13 7 III Reg. XVII 6 12 IV Reg. II 11 ) [*]( 1 pimum B1 2 <de> addidi 7 cap. CLIV solus Å seruauił 10 edebant 16 insequentia Å em OeAkrw 18 tanta 19 hnmano ..{1 22 propheta 24 ministrabator] mouetrabantur ut in eis auibus miniatrabantur 26 uelud 28 orbis 〈terrarum〉 uniuersitatis] urbium Mrmtatea  (-tis  I) ) [*]( XXXVIII. MMt. ) [*]( 9 )
Est heresis quae cum legit in Esaia propheta quod Cherubim et Seraphim animalia duo sex pennis praedita duabus faciem dei, duabus pedes tegebant, et duabus clamabant uoce sublimi deum conlaudantes, nimium conturbantur, et nunc historiam quaerentes, nunc rationem intellegibilem perscrutantes, diuersa ambiguitate fatigantur, cum et secundum litteram non parua est utilitas, et secundum intellegibilem rationem Christi resonet caelestis scientia.
Secundum litteram enim primum, quod deum inuisibilem scriptura docendo impietatem ubique paganam damnabat in quo scripturae illorum impiae uisibilem et compositum praedicant, deinde etiam Iudaeorum: < nam > ne et ipsi pari caecitate obtecti ut gentes impiae corrupti sensibus deperirent, hoc ita edocuit.
Sed hic etiam erat Iudaeorum futuri temporis in Christi praesentia incredulitas et coopertio adnuntianda mysterii, quod caecitate operti nimia nec prophetae nec ipsi domino erant postmodum credituri, cum missus ad populum praedicat manifeste: Aure audietis, et oculo uidebitis, et non intendetis; cooperti quippe tenebris lucem salutis aeternae, < id est> Christi carnalem praesentiam, non erant agnituri, sicut et factum est.
Quod apostolua docens uelamen esse usque hodie in cordibus eorundem positum adfirmauit, quod non reuelabitur usque quo Christum non crediderint saluatorem. Ubi autem conuersi fuerint, id est crediderint in Christum dominum, [*]( 4 Es. VI 2 10 Es. VI 9 Matth. XIII 14 84 II Cor. III 15 ) [*]( 2 demonstraretur 5 pinnis B 7 coUandantes B conturbatur B 8 intellectibilem B 10 iptellectlbHem B 11 eententia d 12 ecribtura B scriptura JL 18 paga B\' scnbturae B 15 (nam) addidi 16 Inde a <Sed tUque ad finem capitis om d 18 annuntianda 20 missis B1 21 dietis BI 22 <id MO Sichardus, om B 2l) affirmauit )
Velabant autem faciem et pedes domini sine quia in parabolis et similitudinibus et aenigmatibus docebatur mysterium, ut scriptum est: Aperiam os meum in parabolam; et Dauid: Reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua; et apostolus: Filium su-um, inquit, pater reuelauit mihi, id est de lege atque prophetis ostendens.
Sex autem pennae erant eis, et duabus quidem faciem et duabus pedes cooperiebant, duabus autem clamabant, ne forte faciem et pedes cum, dicit domini coopertos, quod sursum atque deorsum est, et longitudo et latitudo de\' deo aestimaretur, quod nec altitudo nec profundum nec latitudo nec longitudo dei potest cognosci aut inueniri condigne ab aliqua creatura, et maxime homine, aut humanis quorundam sensibus conprehendi: qui etiam tantam elementorum naturam inmensam creando perfecit, quanto magis qui talia fecisse cognoscitur, modis omnibus antecellat? Solum autem per fidem noscitur;
quia, Virtus, inquit, in infirmitate, in similitudine et aenigmatibus, perficitur, atque inuenitur. Cumque tanta inmensitas dei dicitur atque nuntiatur, duabus pennis, id est a Cherubin et Seraphin, lege atque prophetis canitur et praedicatur. Duarum etiam pennarum clamatio die nocteque, id est et hic et in futuro, cordis quippe credulitas hominum atque oris confessio non desinens inuenitur, cottidie resonando quae et tunc canebatur ab angelis atque ab hominibus praedicabatur in saeculo; ut, quod [*]( 6 Psalm. LXXVn 2 Matth. 1m 35 7 Psalm. CXVIII 18 8 Galat. I 16 20 II Cor. XII 9 ) [*]( 1 auferetnr SicharduaJ aufertur 8 parabolis sichardus 9 reuelabit de om Bt 10 pennae sichardus] pinnae 14 aestimaretur] monstrabatur B monstraretur Sichardus 15 latitudo Sichardus] altitudo inneniri SicharduaJ inuenire 23 pennis SicharduaJ pinnis 24 pentaram Sichardus] pinnarum ) [*]( 9* )
Nam quod inuisibilis et incapabilis sit diuina qualitatis naturae substantia in lege et prophetis ostenditur, Iohanne dicente: Deum nemo uidit umquam . Non dixit: (non credidit\', sed: (non uidit\'. Ergo dominus credendi potentiam et confitendi solum fiduciam tribuit, ut uirtus eius inenarranda in carnali fragilitate manifestata nosceretur: quod et dominus ubique fidem suam praetendit hominibus, quam et ipse ante dederat, posteaque in sua praesentia confirmauerat.
Chernbin autem et Seraphin quadriformia, id est leonis, uituli, hominis! et aquilae, diuersa sunt sanctorum pariter uirtutumque certamina fortiora praecellendae eorum uariaeque dignitatis, patriarcharum quippe et prophetarum, sacerdotum atque apostolorum itidem cum martyribus sociata, ut, in quibus ante tanta fides et dilectio Christi exuberans noscebatur, inpar autem doctrina in quibusdam postea cogente causa temporis cernebatur, non inpar tamen fidei ac certaminis gloria in coniunctione diuersae uirtutis monstraretur a Christo concessa atque condonata inque omni Christianorum populo nosceretur;
ut, quod uidere non possumus nec humanis condigne sensibus definire, corde credentes atque ore confidentes his duarum pennarum uirtutibus non desinamus Iudaeis et gentibus hoc gaudii praedicare atque his sublime uirtutibus euolare, sperantes caelestia, ubi Christus est dominus, ut ait apostolus, inque hac sententia salutem perpetuam posse consequi non dubitantes, docente eodem: Quod si credideris in corde tuo et [*]( Ii Ioh, I 18 12 Ezech. I 5 seqq. Apocal. IV 6segg, 2lS Colose. III1 28 Rom, X 9. 10 ) [*]( 4 diuinae qualitatis natura et substantia Sichardus 8 in inllenarranda incarnalis B (n traaa) inenarranda camali Sichardue 12 leonit Sichardus] leones 14 dignitatill Sichardus] dignitates 18 canebatur 23 confitentes Sichardua] confidentes pennarum Sichardus] pinnarum 24 desinamne Sichardus] desinib: 23 sublimes Sichardus 26 hac Sichardus] hanc )
Unde ait de Christo domino quod eius qualitatis diuina substantia non in uisione et mensura aut compositione consistat in aliqua, sed in fide uirtutis atque confessionis nostrae exuberans consummatur. Quae latitudo et longitudo, altum atque profundum sit, scire, inquit, eminentissimam et inconprehensibilem Christi dei gratiam atque potentiam, non eat humanae fragilitatis ** potenter expromere, sed in fide atque per fidem facile posse contingere docuit quod mens hominum non praeualet enarrare.
Sunt quidam qui aestimant **. quod Esaias beatus ** post confessionem populi peccatoris ac precem, quam supplex ad deum effuderat, de Cherubin unus uenerit missus a domino ad prophetam, et acceperit de forcipe carbonem, et tetigerit labia ipsius, aitque ei: Ecce iam mundatus es (et) putant aut de angelis unum uenisse ad eum, aut de animalibus, ac de forcipe ignem accepisse et mundasse prophetam beatissimum: quod non est adeo scientiae salutaris, cum hic (de Cherubin aut Seraphin unum animal\' cum dicit, id est de duobus testamentis dicit, unde patriarchae, sacerdotes, prophetae defluxerint et apostoli, qui mundo omni aduenturam gratiam ostendebant, quadriformi uirtute fulgentia munera ad [*]( 7 Ephes. III 18. 19 19 Es, VI 6 seqq. ) [*]( 2 resurreIisse Sichardus I) et mensnra aut compositione bis Bcripsit Bt 11 exciderunt ueluti neque ualere nos ait eam uerbis 15 exciderunt ueluti heretici secundum litteram dixisse scripturam excidit est testatus quod post om A 16 supplex Sichardus] duplex 17 uenerat A1 19 <et> addidi 20 ac Oehlerus] aut 22 scientia Å de eherubin JL Sichardus cernbin B 24 sacerdotes prophete A prophetae sacerdotes B2 sacerdotes Bt 25 defluzerint] edixerint omnia ad inuenturl Å a6 gratiam om J3\' )