Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sunt quidam heretici qui de Helia beato opinantur quod ei corui sero carnes ad escam et mane panes adtulerint, non adtendentes quod cuneta sanctus ac beatissimus propheta non carnes edebat aliquendo, qui omnem talem escam contempserat abstinendo uoluntate;. cuius et causa tantae dignitatis a deo honorem meruit adipisci, ut in paradisum raperetur sublimis, ubi cum sanctis omnibus conlocaretur.

Nam si de pane quidam aliquis dixerit, rationis interdum est quod ei corui adtulerint; de carnibus autem incongruum repperitur. Nam in hoc crudelitas beluina hominum insequentium beatissimum prophetam ostendebatur, in auibus autem, id est coruis, tanta mansuetudo et lenitas monstrabatur, ut, a quibus auibus humana aberat ratio, qui non erant dei imagines rationabiles, sed aues sicut percudes sensibiles creatae solummodo, in eis autem auibus, ad obprobrium hominum, Iudaeorum regisque ex uoluntate pessima insequentium prophetam, agnitio et sensuum lenitas insita monstraretur in opera tanti ministerii, quod beato prophetae cottidie ministrabatur, ut in. eis auibus magis inueniretur esse ratio quaedam lenitatis motu quodam a deo concessa uelut rationabilis.

Nam omnia buiusmodi creata a domino subiecta sunt homini, ut regi ac rationabili, dominoque orbis < terrarum, > uniuersitatis pecudum, [*]( 3 I Cor. XIII 13 7 III Reg. XVII 6 12 IV Reg. II 11 ) [*]( 1 pimum B1 2 <de> addidi 7 cap. CLIV solus Å seruauił 10 edebant 16 insequentia Å em OeAkrw 18 tanta 19 hnmano ..{1 22 propheta 24 ministrabator] mouetrabantur ut in eis auibus miniatrabantur 26 uelud 28 orbis 〈terrarum〉 uniuersitatis] urbium Mrmtatea  (-tis  I) ) [*]( XXXVIII. MMt. ) [*]( 9 )

130
uolatilium et serpentium quippe, sicut scriptum est in libro Geneseos demonstratumque.

Est heresis quae cum legit in Esaia propheta quod Cherubim et Seraphim animalia duo sex pennis praedita duabus faciem dei, duabus pedes tegebant, et duabus clamabant uoce sublimi deum conlaudantes, nimium conturbantur, et nunc historiam quaerentes, nunc rationem intellegibilem perscrutantes, diuersa ambiguitate fatigantur, cum et secundum litteram non parua est utilitas, et secundum intellegibilem rationem Christi resonet caelestis scientia.

Secundum litteram enim primum, quod deum inuisibilem scriptura docendo impietatem ubique paganam damnabat in quo scripturae illorum impiae uisibilem et compositum praedicant, deinde etiam Iudaeorum: < nam > ne et ipsi pari caecitate obtecti ut gentes impiae corrupti sensibus deperirent, hoc ita edocuit.

Sed hic etiam erat Iudaeorum futuri temporis in Christi praesentia incredulitas et coopertio adnuntianda mysterii, quod caecitate operti nimia nec prophetae nec ipsi domino erant postmodum credituri, cum missus ad populum praedicat manifeste: Aure audietis, et oculo uidebitis, et non intendetis; cooperti quippe tenebris lucem salutis aeternae, < id est> Christi carnalem praesentiam, non erant agnituri, sicut et factum est.