Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

die praedicant aberrantes, in hoc ergo nos oportet agnoscere quod funiculus, ut ait Salomon, triplex non disrumpetur, quod et credi debet a nobis quod et de diuina substantia et propria filius et sanctup sit itidem spiritus, patri quippe conexus in omnibus, qui et cognosci debet et coli ab omnibus. In hac ergo coniunctione baptismi et saluator nos dignatus est confirmare, imperans: Euntes baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti.

In quo coniungentes filium patri, et spiritum cum filio et patre, hanc salutem cognoscimur adepturi, quia non aliunde salutis remedium, nisi ex fide hac humano generi cognoscimus adfuturam. Unde et in hac coniunctione sanctae adorandaeque trinitatis gaudemus, in quo ante Adam pater noster, Noё, Abraham, Moyses et prophetae, sacerdotes, iudices, apostoli pariter < et) euangelistae praedicantes meruerunt consequi angelicam dignitatem, in quo et ecclesia catholica exultat hoc praedicans cottidie atque edocens, eandemque hanc omnem impietatem paganam et iniquitatem Iudaicam destruens cottidie omni exultat in gaudio.

Nam et si triplex funiculus debet [*]( Ii Luc. XVIII 8 18 Ecclesiastes IV 12 18 Matth. XXVIII 19 ) [*]( 1 uirtutis B I inăe a (cognoscitur usque ad finem capitis om JL cum nosèitur 7 tunc erat] nuntiarat Oehleruв 8 ikuBe multa apparet ueluti quod futurum erat aperte testatns est diuinamque sententiam 28 affuturam 26 pariter et Sichardus] pariter B 18 hac B )

129
accipi primum mandati, deinde legis in medio tempore, deinde <de) gratia saluatoris, utilitatis non paruae est; aut si de fide, spe atque caritate, ut dixit beatus apostolus, quis uelit accipere, et in hoc non parui est intellectus prudentioribus ac spiritalia desiderantibus plurimis.