Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sunt quidam heretici legentes in Genesi de Melchisedech sacerdote atque rege, qui erat in Salem ciuitate tunc temporis ita nominata sub Abraham beatissimo patriarcha, de quo ait scriptura, sine patre, sine matre eum fuisse genitum, **t cum.

sit hoc contrarium ita sentire. Scriptura enim non de carnali eum generatione editum esse negauit, sed de iustis eum non genitum parentibus declarauit, qui naturali studio de mandato pristino ad tantam Christi peruenire meruit scientiam, ut, quae a parentibus suis! non audierat, proprio tamen studio maiora Christi mysteria per mandatum agnosceret offerenda, cum dicat dominus per prophetas: Ecce ego facio noua; et: Priusquam ueniant, adnuntiata sunt uobis; et: Nolite meminisse praeterita; quae in lege carnaliter dicta sunt.

Et saluator ait: Quod nascitur de carne, caro est, et quod nascitur de spiritu, spiritus est. De hoc enim cum dicit, sine patre, sine matre editum, sine traditione atque doctrina parentum eum fuisse inquisitorem scriptura nuntiauit, naturaque potentem ac capacem caelestis sapientiae, id est Christi mysterii [*]( 4 Gen. XIV 18 seqq. 7 Hebr/ VII 3 14 Es. XLIII 19 15 Es. XL vm 5 16 Es. XLIII 18 11 Ioh. III 6 ) [*]( 1 iudicabantur Fabricim] iudicabuntur 2 instis et A et iustis B 4 Hoc caput solum seruauit cod C legentes heretici B melcisedec 0 5 adq: C ciuitatem B08 *** excidisse haec fere apparet: atque non intellegentes uirtutem scriptorarum camaliter opinantur hoc fu isse dictum sic  nOB om A. 9 carnali eum AO camalium B 11 meruit peruenire 0 12 qa 01 qua 02 18 mesteria C 14 dicit d 15 annuntiata B 16 praeterita quae BC preterit AI atq; add A\' 17 dicta AВ scripta C 18 de came-nascitur om A 21 eum BO Cum  acnbtura B scripturli.A 22 ac capacem A ad capacё C ac pacem B sapientiam C )

119
per mandatum declarauit aduertentem.

Quod sciens apostolus naturam hominum caelestis scientiae ac pietatis esse capacem in omnibus praedicabat ita: Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt,

isti legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, et cetera. Quod etiam ait dominus Petro quia caro et sanguis non illi reuelasset, sed pater qui in caeli est, fidem quippe domini saluatoris ostendens. Ideoque et ipse iterum dominus: Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit, inquit, in regnum caelorum. Et iterum in lege:

Qui dixerunt patri et matri \'Non nouimus uos\', isti custodierunt mandatum meum <cum> dicit dominus, non genituram parentum odiendam utique, sed impietatem eorum paganam spernendam atque damnandam esse modis omnibus *** conlaudabat, cum dicat: Si quia non renuntiauerit suis omnibus, non erit dignus in regno caelorum. Hic igitur beatus.

Melchisedech, cum de alienigenis, id est Cananeis impiis fuisset editus, contempta impietate parentum, cum capax legis diuinae caelestis esset suo studio ut dei imago, inquisito Christi mysterio, contemptis impiis parentibus, non solum cognoscere Christum dominum ante in mandato, insuper etiam eius caeleste mysterium meruit intuens et intellegens celebrare. Ideoque et apostolus baptizatis dicebat :