Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

driam. Qui cum uenissent Septuaginta duo sapientes ac prudentes uiri interpretes, secundum iussu regis Hebream linguam Greco sermone interpretati Grecis litteris ediderunt, sicuti et factum est.

Cumque suscepisset eos Tolomeus rex Aegypti, temptare uolens si esset horum diuina scriptura quam legebant Iudaei, separatim quemque iussit includi in cubiculum nullumque uidere alium nisi solum exceptorem [*]( 5 ait dei A dei sit B 6 abicienda B ambigenda A 10 quia A qui B sentit B 13 adsignantur et ut contraria om B 15 consnlata A 11 aestimat esse B estimantes se A septuaginta B 18 ptolemeo B 19 machedone A 20 <man>data] data <ibi> adàidi 21 nelud A 22 <sunt> Tolomeo] tholomeo A ptolemeo B alexandria A 85 grego B 8. s. c grecis A 26 ptolemeus B 27 eorU B 29 excepto etl qui B )

115
qui interpretem exciperet dictitantem;

omniumque accipiens postea interpretationem cottidie, cum consentientem in unum inueniret editionem omnium, iussit conscribi atque poni in templum, ut uenientibus de Achaia,. de Grecia atque aliis prouinciis filosofis, poetis et historiographis cupientibus legendi copia non negaretur.

Unde et maxime argumenta sumentes filosophi, poetae, oratores atque historiographi, sicuti uoluerunt, ad suae paganitatis mendacia transtulerunt, aliisque nominibus rudes puerorum animas edocentes legem dei diuinam irritam saeculo facere properarunt, impietatisque semina in sono uerborum, in periculosis sententiis confirmarunt; quorum causa dicebat et dominus fures atque latrones eos fuisse, in omnibus atque ab omnibus cognoscendos.

Est heresis quae iterum post Aquilam Triginta hominum interpretationem accipit, non illorum beatissimorum LXX duorum, qui integre inuiolateque de trinitate sentientes ecclesiae catholicae firmamenta certissima tradiderunt interpretantes scripturas.