Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Dicit enim ita Moses beatus Iudaeorum populo primum de neomenia et sabbatis, secundo de pascha, tertio de azimis, quarto de manipulis, quinto de tubicinatione, quae Grece salpinga dicuntur, quae celebrant Iudaei per annum sollemniter; sexto autem ieiunium, septimo tabernaculorum constructio, octauaque est plenitudinis fructuum pomorumque uindemiae Octobris mensis omnium postrema conlatio et consummatio.

Quae et secundum menses octo diuersitas. iuxta litteram celebratur a Iudaeis et secundum spiritalem scientiam: <nam> incipientibus mense Martio in octauum mensem, id est Octobrem, consummata omnia per ordinem a Christo domino conferuntur, quae sunt plena salutis aeternae pignora in fide atque opere Christianitatis consummanda atque conprobanda.

Nam etsi tunc temporis iubebantur Iudaei deo offerre horum mensuum diuersa munera, ut recedentes ab idolis deo esse cognoscerent offerenda haec omnia, adtamen illa oblationis spiritalis habebant indicia, quia octaua perfectionem uirtutum, id est diei dominicae plenam fructuum gratiam, in fide resurrectionis domini inmortale praemium pignusque dignitatis subeundae [*]( 8 N DID: XXVIII 11 7 Lenit. XXIII 3 N um. XXVIII 9 Leuit. XXIII 6 Nom. XXVIII 17 Dent. XVI 3 Leuit. XXIU 10 Num. XXVTII 26 Dent. XVI 9. 10 8 Leuit. XXHI 24 Num. XXIX 1 9 Leuit. XXIII 27 Nam. XXIX 7 Actor. xxvn 9 10 Leuit. xxm 34 N UDl. XXIX 12 Dent. XVI 13 Leuit. XXIII 89 seqq. ) [*]( 1 nelata  3 celebrat  4 Mymia B moyses B mosia  pntedpent B 6 moyses B 7 azymis B 8 graece B 9 dicitur Sichardis celebrat  iudeis A 11 froctum  nindemie  uindimiae B octobrii B 12 collatio B 1a et B est  litteruG. B 14 a om  et om  〈nam〉 addidi 18 comprobMtdt B 19 iudeis  21 attamen B 28 quia] quae  quae in B perfectione U immortale Fabricise iam mortale B inmortalem A dignitatia] diuinitatis )

113
erant angelicae adepturi homines, non terrestris iam oblationis offerentes munera, id est uitae carnalis sacrificia, sed caelestis gloriae participitationem quippe sperantes a Christo domino consequi saluatore..

Octiens enim offerentes dona annua et octauae diei quippe dominicae plenitudinem cognoscentes diuinique spiritus accincti fortitudine id est summa rerum perfectione praediti deque hoc exeuntes saeculo, resurrectionis illic promissam gloriam se posse consequi caelestisque dignitatis consortio copulari non desperarunt, quod dominus dignatus est dicere: Tunc eritis sicut angel n gel i iustis omnibus et perfectis hoc praedicans, quod et Dauid dixit pro o c tau a adnuntians.1I

Sunt heretici qui sicuti Iudaei LXX duorum sanctorum sapientissimorumque uirorum interpretationem respuentes Aquilae cuiusdam hominis unius Pontici, qui post annos multos interpretatus est, editionem suscipiunt. Qui cum quaedam praetermisisse necessitate urguente tunc temporis cogerentur, dissonantia putantur dictasse, et ueluti plus a quibusdam, Iudaeis maxime, intellegisse laudantur, cum de patre et filio non sicut illi priores de lege dictauerint.