Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sunt Troglodytae, qui ita dicuntur in Iudaeis, qui in speluncis habitantes abditis idola colere non desinebant, ut ait Hiezechiel propheta, monstrante domino quomodo in speluncis absconditis seniores populi tenentes turabula idolis sacrificabant, atque ea caecis mentibus adorabant.

Alia est heresis in Iudaeis, quae Reginam, quam et [*]( 4 I Reg. IV-VI 5 15 IV Reg. I 2 24 Ezech. VIII 11. 12 ) [*]( 4 Mruoritae Sichardus 5 quondam] quod 7 ammoniti 15 scribtum )

7
Fortunam Caeli nuncupant * quam et Caelestem uocant in Africa, eique sacrificia offerre non dubitant, ut etiam prophetae Hieremiae Iudaei tunc dicerent ex aperto, cum moneret eos recedere ab idolis et seruire domino, solumque eum adorare eos debere:

irati exclamant, dicentes, ex quo illi, inquit, Fortunae Caeli siue Reginae non sacrificant, ex eo cuncta illis mala et pericula contigisse. Propter quod beatus Hieremias exiens de populo deque ciuitate eorum Lamentationes illius causa impietatis in libro conscripserat, casumque illis atque ciuitati aduenturum non multo post nuntiabat.

Alii sunt in eis, qui Bahal nomen regis Tyriorum detinentes memoria atque ipsius idolum adorantes eidem sacrificabant, ut in Regnorum libro continetur, cum rex Israhelitarum Achab et Hiezabel uxor eius illi idolo sacrificare non desinerent. In quo, zelo ductus diuino, beatus Helias propheta missus a Christo domino, ait eis, sub nomine Iudaismi legem confitentibus, impietati autem perniciosae paganae seruientibus, et omni populo ita dixit:

Ut quid uos claudicatis in utrisque poplitibus uestris? aut deo, deo, aut Bahal, Bahal. Et nihilominus fauens lucorum sacerdotibus rex atque regina diuersis poenis et cruciatibus perierunt. Populus etiam non recedens ab idolis crebris captiuitatibus interiit.

Alii sunt qui Asthar hominem et Camoth abominationem Cananeorum et Sidoniorum id est idola hominum ac mulierum, uenerabantur, atque isdem diuersa offerebant sacrificia., quorum causa et captiuitas illis regibus et populo tunc temporis [*]( 4 Hierem. XLIV 18 14 III Reg. XVI 31 19 III Reg. XVIII 21 26 III Reg. XI 83 ) [*](1 excidit adorant 3 cum moneret Sichardus] commoneret 8 laruen- * tationis 9 conscribserat 27 chananeorum )

8
permittente domino saepius aduentabat, sicut in Regnorum libris continetur.

Praeter Dauid beatum regem et Ezechiam sanctum et Iosiam et Iehu filium Namessi alii omnes permittebant populos sacrificare idolis, ac saepius cum illorum interitu * et ipsi uersabantur, non ea destruentes, sed magis impietatis eorum fautores fieri properantes, ut reges ceteri, sicuti libri Regnorum contestantur.

Alia est heresis in Iudaeis, de qua dominus per prophetas incusabat eos. Deque ea beatus Stephanus martyr increpabat, dicens: Numquid immolationes et sacrificia mihi quadraginta annis obtulistis, domus Israhel, dicit dominus omnipotens? Et nunc suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei Remfam, formas fixorum idolorum et sculptilium? Propter quod dicit dominus:

Transmigratione uos faciam captiuari in terram Babyloniae atque Persarum et interiora loca alia et arida et in postrema terrarum omnium.