Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis quae cum legit quattuor animalia in prophetis, non paruum errorem persentit. aestimans quod animalia diuersa forma;1 praedita deum conlaudauerint, ignorantes quod inrationabilia, id est non rationis capacia, deo laudem ut homines referre non possunt.

Neque enim deus laudem pecudum quaerit, quia non pecudes ad imaginem dei facti, sed homines rationabiles a deo sunt creati et ad hoc positi. Sed quia uisio est et prophetarum diuino spiritu praedicata, hic sanctorum populorum quattuor diuersae uirtutes diuersaque certamina nuntiabantur aduentura saeculo in diuersis doctrinis ac uirtutibus, in diuersitate sublimitate eminentiae;

quod leonis, uituli, hominis et aquilae w quorum diuersae doctrinae ac merita fulgentia praecurrebant, primum in patriarchis regalis auctoritas, in prophetis deinde scientiae caelestis fecunditas, in sacerdotibus labor fortis pertinax concertatio cerneretur:

in apostolis uolatus sublimis in caelumet eminens dignitas monstraretur, ut, quae formarum ante diuersitas nuntiabat, diuersarum quippe uirtutum caelestia merita in Christi praesentia manifestarentur in saeculo, ab eo quippe concessa domino saluatore.

Nam in leone regnum fortitudinis, in uitulo labor exsuperans, in homine passio indesinens, in aquila uolatus sublimis agnoscitur, certantium scilicet atque militantium, apostolo dicente: Nostra con u e conuersatio in caelis est; et: Rapiemur in caelum et erimus us semper cum Christo, inquit. Et dominus dignatus est dicere: Pater, ubi ego sum, uolo ut et isti sint mecum. [*]( 2 Ezech. I 5 Begq, Apocal. IV 6 aeqq. 24 Philipp. m 20 85 1 Tbessal. IV 17 27 lob. XVN 24 ) [*]( 3 persentita estimans  8 ad om  9 et om B 12 diuersitate A diuersa B sublimitatas] sublimitate 18 exciderunt ueluti haec: sub figuris deum conlaudantibus scripturam declarare manifestum est, ut 14 praecurrebant Fabricius] percurrebant 16 fortis et B 22 exuperans 1J 21 militantium 1 miserantium  mirantium B micantium Cotelerus 25 est om B caelo B 27 ut OM B 28 mecum om B )

111