Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sunt quidam dicentes heretici: Cur non deus uno modo semper locutus est, sed diuersis modis et linguis humano generi praedicauit? cum secundum capacitatem hominum uidentium atque capientium uidere atque audire ita sit locutus et uisus hominibus.

Proiecto itaque de paradiso homine [*]( 4 Matth. XXII 30 13 Philipp. III 20 14 Lac. X 20 15 Matth. XXII 30 17 Matth. XXV 34 2l I lob, III 2 22 Matth. V 48 ) [*]( 2 scripture A. 6 fortasse (it permittantur 9 doetrina: Al 17 idem iterunł, de] de B om A 19 scae B sca .AI add & At 21 iohannis- B similis B 22 patres A 26 captiuitatem A 27 cupientium SichardUS 28 morteque Å , )

109
mortemque induto non iam ita apparebat sicut et antea, sed loquebatur de caelo uoce ipsius audita atque ea custodita; processu autem temporis et apparere dignabatur, ut Abrahae beatissimo patriarchae et aliis per ordinem. Sub Mosi autem diuersis rebus apparens et quod erat timoris atque erroris in monte Sina demonstrabat,

posteaque in figura angeli et in forma hominis, incorporationis suae futurae indiciis praecurrentibus, generalem clementiam nuntiabat uisioneque iam per somnia iustis se dominus ostendebat, ut scriptum est. Postea. uero in incorporationem apparens testabatur Iudaeis adnuntians quae ante dixerat per prophetas.

Quia ergo diuersa erat capacitas uisendi dominum, ut bonus medicus, sicut infirmitas exigebat, et diuersa remedia hominum infirmitatibus conferebat, ideoque languenti saeculo in fine plus contulit medicinae, ut et illorum primorum uirtus praepotens monstraretur, et nostri generis periculosa infirmitas nosceretur, dicente domino: Non egent sani medico, sed qui infirmi sunt.

Maiores sunt itaque priores illi, qui audientes credebant, ut Seth, Enoch, N9ё et ceteri, quam nos, qui et audientes atque legentes misericordiam Christi domini et bonitatem eius contemnimus copiosam.

Nam et Iudaeorum causa et aliis locutus est linguis, ut compleatur quod: In linguis aliis et labiis loquar huic populo, et nec ita erunt credituri, dicit dominus. Nam per Esaiam dicit: Verbum meum mittam in Achaiam. [*]( 9 Numer. XII 6 10 Hebr. I 1 l7 Matth. IX 12 22 Es. XXVIII 11 I Cor. XIV 21 Origen. Hexapl. quae supers. ed. F. Field Oxon. 1875 II p. 479, 11 M Ea. LXVI 19 (I. Grippel) ) [*]( 4 mose Ii moysi B õ terroris editt 6 syna B 7 affllturae B 8 uisionemq; d uisionemq: B 10 annuntians B 12 uidendi A 15 priorum Usenerus 17 Maiores sunt om d 18 post illi q sraвa in d enoc B 20 contemntbns ji 22 ut-linguis om A 23 creditur d )

110