Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sunt quidam heretici, qui, cum legunt scripturam dicente domino: Faciamus hominem ad imaginem et simili u din em nostram, non in paruam descendunt amentiam, ignorantes primum quid imago, quidue similitudo sit dei, cumque nesciunt quid sit imago dei natura proprietatis, et quid positionis sit gratia, non paruam sibi praesumunt superbiam dignitatis.

Imago enim dei id est anima omnis hominis, facta ex nihilo: similitudo autem in fide uita nisi cognita fuerit a deo, appellari non potest dei imago similis. Cumque se esse plus aestimat aliquis, praesumptionis crimen incurrit potius quam meritum dignitatis sibi adquirit.

Nam cum haec peccans inuenitur anima et iudicio obnoxia detinenda cogno. scitur, quomodo esse potest haec dei naturalis imago, quae diuersis peccatis dinoscitur inseruire?

cum alia nulla esse potest naturalis imago dei diuina et patris propria, non angeli aut hominis, nisi Christi dei dei filii, qui natura proprietatis indiscreta paternae substantiae ac sempiternae imago sit, genita proprie, non positione seruitutis creata ex nihilo, ut homo et angelus.

Ideoque imaginem dei animam omnium paganorum, Iudaeorum, hereticorum, et omnium (hominum> [*]( 10 Gen. I 26 21 Hebr, I 3 ) [*]( 1 litterę iam A 2 scientiae A 4 saluatoris A 9 scriptura B 14 gratiam At 16 autem in fide et nita nisi B in fide uita si A 18 plus aestimat B pulsllli (a eraBa) estimat A 20 inuenitur anima B anime A 21 post.A. 23 post A 24: dei omA 25 indiscrete A 26 creatg A 27 dełl id est anima A omnium] hominum 28 <hominum) addidi )

108
dici posse declarauit in communi generatione atque unius qualitatis naturae scriptura substantiam nuntiauit: similitudinem autem non omnium, sed sanctorum et Christianorum esse tantummodo declarauit.