Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ergo si dixit: Vanitas uanitatis est, quae in saeculo sunt, haec utique transeuntia praedicauit, propter futuram illam gloriam eminentem ac perpetuam, ut ait apostolus: Transit enim figura huius mundi et gloria. Si autem figura et uita et honor et dignitas mundi istius cessabunt et destruentur, illa quippe erit desideranda caelestis et

angelica dignitas, quae incorporati a one ac passione et resurrectione quippe est Christi credentibus aduentura, quae non temporalis, carnalis ac caduca erit, ut Iudaeorum secundum litteram, et aliorum talium pereuntium, in posterum autem nihil expectantium.

Propter quod dicit dominus: Operamini escam, quae non perit, id est ut credatis in me, quem misit pater meus. Ergo non Solomon de hac esca solum carnali dicebat, de illa autem praetermittebat, sed diuersam escam gloriamque sanctorum hominum nuntiabat, carnalem quippe primam uitae hominum in praesenti saeculo, postque mortem caelestem illam et angelicam dignitatem iustis et fidelibus aduenturam.

Hancque carnalem uelut uanam [*]( 10 Luc. X 42 12 Eccles. I 2 Iii I Cor. VII 31 22 Ioh. VI 27. 29 ) [*]( 1 pecorib; A insipientibus B salomon B 8 in ona A 4 si- Desse A 8 quippe om A 9 adaudiens B 10 marta A U aufer in fitł6 uerms AI tur add A2 13 praedicabit A. 18 angeli A 20 iudea eoru A 23 esca A 24 Ego B salomon B haec A 27 carnem A 28 et euangelicum J. 29 uelud A )

105
et temporalem, Iudaeorum quippe aliorumque talium iustificationem, uitamque pereundam nuntiabat, ut umbram esse cognoscerent, uitamque corporis temporalem non multo post decidentem, in conparationem quippe caelestis illius ac perpetuae dignitatis, non ignorarent. De qua esca ait propheta: Gustate et uidete, quia suauis est dominus.

Est heresis quae de Canticis Canticorum ambigit *** ipsius itidem aestimans; non spiritu diuino, sed humanarum rerum causa ac uoluptatum hominibus ab eodem praedicata, cum caelestium rerum ueritatem humanae similitudini comparatam genus hominum docuerit, sicut scriptum est in euangeliis et ubique.

Christi itaque diu in am in carne praesenti am omnes ita docebat, ut amore diuino prouocaret, monitione mulceret, misericordia commoueret, flecteret bonitate.

Nam ut deus ostendebat, ut pater monebat, ut pastor pascuum demonstrabat, ut rex uincendo inimicum uestigia < sua> sequi ostendebat, ut sequentes suum fratrem, id est dominum Christum in came aduenientem, in triumpho inmortalis gloriae et caelestis meriti. cum eo pariter gratulentur.

Ideoque et Cantica dicta sunt Canticorum ut quod ante in lege umbraliter dicebatur ex parte, in luce Christi iam praesentia consummatione mysterii per passionem celebranda in subplementum credentibus [*]( 6 Psalm. XXXIII 9 12 Matth. XXII 2 Ephes. V 29 Ezech. XVI 5 Ioh. I 18 ) [*]( 2 per undam B umbra A 4 dicentem A comparationem A 8 ambiget A deesst aut COlOfł apparet aut nomen Salomonis (conf 82. 5. 109, 1. 1.29, 3) 9 aeatimant A 10 ac B ea A 11 ueritas. comparata 18 diuina praesentia 14 munitione A 15 bopitatem ABl 16 pascua B 17 ut rex B uti ex A <вua> addidi 18 suum fraternum B sponsum fraternum Fabricius 19 in triumfo B triumpho A 20 gratulemur Sichardus 22 luce] loco presentilt A consummatione ĮJ commutatione A 28 celebrata in B celebrandi A supplimentum B ., )

106
panderetur, ut cessante umbra caelestis iam lucis ueritas omni saeculo refulgeret, quae corpus et animum hominis accenderet atque amore caelesti sensum hominis excitaret.

Qui ergo uani homines concupiscentiis car nis inserurunt, fingunt aut non posse sentire, aut si eis exponitur, contemnunt discere, legisque nolentes uirtutem agnoscere non minus Iudaei uel pagani iudicandi sunt.

Alia est heresis quae dicit mandatum non esse accipiendum quod Adam pater noster acceperat, neque esse illum uirtutis aut utilitatis alicuius opinantur, cum sine mandato illo nec lex Mosi accipi potest nec Christi agnosci perpetua et effusa gratia atque copiosa.

Triplici enim uirtute in corpore constitutus omnis homo de lege diuina docendus ac monendus instruitur, ut in prima aetate sub mandato sit, secunda sub lege, tertia sub gratia saluatoris. Ideoque lex admonitio est potius, propter obliuionem, mandati pristini, quod pater noster Adam inprimis a Christo acceperat in paradiso: ita enim scriptum est.

In lege autem postea: N e oblitus, inquit, mandati domini dei tui recesseris ab eo et pereas. Ideo lex admonitio mandati et confirmatio est primi illius. Iterum mandatum et lex Christi plenam praedicant gratiae bonitatem ac praesentiam salutarem. Ideoque dominus ait: Ecce qui loquebar in prophetis, adsum.

Maiores sunt itaque qui sub mandato fuerunt antiqui, cuius non obliti gratiam Christi saluatoris suis posteris et eius mysterium nuntiarunt; cuius et obliuione existente in Iudaeis ammonitio [*]( 19 Deuteron. VIII 11. 19 24 Es, LII 6 ) [*]( 3 amor A 4 hominis d non om A 10 illud B 12 mosi accipi potest A moysi potest accipi B 13 constitutos A 14 ac A aut B 16 ammonitio B 17 pristina A 18 paradyso B 19 ne A non B 20 mandatum B 21 ideo A Sichardus ideoque B ammonitio B22 et leI B et de A 23 ideol/fque A 24 ait om Å 26 gratiam] etiam sui posterii A )

107
rursum litterae subsecuta eat. ut in littera etiam Christi spiritalis scientia et carnalis praesentia inluminans saeculum speraretur.

Ideoque lex Moysi aliud in sono uocis, aliud in abscondito; salutare Christi mysterium continens nuntiabat. Etgo neque mandatum sine lege, nec lex sine mandato, nec gratia Christi sine lege et mandato accipi aut credi debet ab aliquo.

Sunt quidam heretici, qui, cum legunt scripturam dicente domino: Faciamus hominem ad imaginem et simili u din em nostram, non in paruam descendunt amentiam, ignorantes primum quid imago, quidue similitudo sit dei, cumque nesciunt quid sit imago dei natura proprietatis, et quid positionis sit gratia, non paruam sibi praesumunt superbiam dignitatis.