Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ergo si dixit: Vanitas uanitatis est, quae in saeculo sunt, haec utique transeuntia praedicauit, propter futuram illam gloriam eminentem ac perpetuam, ut ait apostolus: Transit enim figura huius mundi et gloria. Si autem figura et uita et honor et dignitas mundi istius cessabunt et destruentur, illa quippe erit desideranda caelestis et

angelica dignitas, quae incorporati a one ac passione et resurrectione quippe est Christi credentibus aduentura, quae non temporalis, carnalis ac caduca erit, ut Iudaeorum secundum litteram, et aliorum talium pereuntium, in posterum autem nihil expectantium.

Propter quod dicit dominus: Operamini escam, quae non perit, id est ut credatis in me, quem misit pater meus. Ergo non Solomon de hac esca solum carnali dicebat, de illa autem praetermittebat, sed diuersam escam gloriamque sanctorum hominum nuntiabat, carnalem quippe primam uitae hominum in praesenti saeculo, postque mortem caelestem illam et angelicam dignitatem iustis et fidelibus aduenturam.

Hancque carnalem uelut uanam [*]( 10 Luc. X 42 12 Eccles. I 2 Iii I Cor. VII 31 22 Ioh. VI 27. 29 ) [*]( 1 pecorib; A insipientibus B salomon B 8 in ona A 4 si- Desse A 8 quippe om A 9 adaudiens B 10 marta A U aufer in fitł6 uerms AI tur add A2 13 praedicabit A. 18 angeli A 20 iudea eoru A 23 esca A 24 Ego B salomon B haec A 27 carnem A 28 et euangelicum J. 29 uelud A )

105
et temporalem, Iudaeorum quippe aliorumque talium iustificationem, uitamque pereundam nuntiabat, ut umbram esse cognoscerent, uitamque corporis temporalem non multo post decidentem, in conparationem quippe caelestis illius ac perpetuae dignitatis, non ignorarent. De qua esca ait propheta: Gustate et uidete, quia suauis est dominus.

Est heresis quae de Canticis Canticorum ambigit *** ipsius itidem aestimans; non spiritu diuino, sed humanarum rerum causa ac uoluptatum hominibus ab eodem praedicata, cum caelestium rerum ueritatem humanae similitudini comparatam genus hominum docuerit, sicut scriptum est in euangeliis et ubique.