Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Est heresis quae stellas infixas putat esse in caelo, non de thesauris locisque absconditis atque a deo dispositis in uesperum iussu diuino repente procedere, statutisque horis suo lumini cursum ministeriumque.indictum agnoscere:

quod contrarium alienumque fidei catholicae inuenitur, si ita qui senserit, magisque paganae uanitatis et filosoforum inanis sententiae quam Christianae scientiae habere consortium demonstrabitur.

Scriptura enim omnipotentiam dei ita edocet, ut in breui e diuersis thesauris concurrere atque discurrere sidera nuntiauerit, ornamentoque caeli noctique lucisque causa ex parte sint a deo praestita atque commodata, diuersisque horarum

spatiis uelut ad sua loca rursum redire statuta sint, ut e quibus locis exire iubentur cottidie, ad ea loca reuerti iterum praesidente angelo et compellente II... cursum debitum [*]( 8 Gen. VII 13 I Petr. III 20 ) [*]( 2 bonorum B 8 fuisset B di A1 4 pullulasse qui B polluiasse Al pollulasse A2 heredis A 5 immanitatis B existentes B 7 annuntiante B 8 excepto B animin Bl 9 quae B qug A 10 meruerunt B perier A solitanto A 18 caelum B 16 lumini Usenertis lumine B uoluiriine A agcnoscere A 17 quis senserit B que seneserit A 20 Omnipotentia A edocet A adocet B ut in om A 22 lucisquae A ut lucis B 24 uelud A 25 cotidie ad ea B cottide a A 26 excidit: debeant ut )

103
praeterire nullo modo possint, hincque humano generi effusa Christi clementia omni manifestaretur humano generi, quod iustis et iniustis in hoc mundo parem concesserit gratiam bonitatis adnuntians:

Qui solem suum oriri facit super iustis et iniustis, et pluit super bonos et malos; et: Nouerunt sidera, inquit, thesauros suos, et cursum dispositum cottidie.