Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sunt quidam heretici qui cum audiunt beatum Dauid dixisse in quinquagesimo psalmo quod In iniquitate conceptus sum, et in peccato peperit me mater mea, aestimant ita dixisse prophetam quod ius nuptiarum legitimum iniquitatem esse dixerit atque peccatum: cum ante <deus> dicat in Geneseos libro: Nascimini et multiplicamini, et implete terram; et: Honorandae nuptiae et cetera.

Nam si ita quis senserit, ergo et iusti tot tantique in iniquitate concepti sunt, cum et in uentre sanctificati sint, ut patriarchae, prophetae, iudices, Hieremias beatus et Iohannes baptista beatissimus, ut scriptum est.

Sed ignorant quod alio modo dixerit beatus propheta Dauid, non de naturali generatione, sed de transgressione Adae patris nostri et Euae, qui post transgressionem ! mandati pulsi de paradiso genuerant filios, atque inde, quasi matrem omnium, post iniquitatem transgressionis mandati Euam sic concepisse atque eam ita peperisse docuerit.

Quomodo enim de se dicebat Dauid in iniquitate conceptum et in peccato genitum, cum legitimo iure natus sit, electusque a deo ad tantam regni gloriam peteretur, ut de eo scriptum est?