Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Est heresis quae in Exodo cum audit quod Mosi occurrerit angelus in diuersorio ubi adplicuerant eumque uellet interficere, non eius filium qui nondum fuerat circumcisus, non paruum hinc sibi adsumit scandalum.

Si enim et ita quis uult sentire, quod minas ei tendebat angelus, quia transactis diebus statutis, id est octo, in quo octauo oportuerat circumcidi masculum, non fecissent, deique ita praeceptum contempsissent *** Ideoque in parua aetate constitutorum culpa filiorum non est illorum, quantum parentum eorum, ut scriptum est.

Unde, cum intellegeret quod culpa esset parentum, non infantis, Statim, inquit, accepto calculo circumcidit puerum mater eius, cuius uisu [*]( 3 Eiod. XXXV 31. 35 6 Rom. IV 17 10 Exod. XXXV 25 15 Exod. IV 23 aeqq. 24 Leuit, XII 3 Gen, XVII 12 25 Exod. IV 25 ) [*]( 3 quis 6 exciderunt fere haec: omnia quae sunt in boc mundo scire nos conuenit quod 8 fecerit 10 mulieris et uirginis 11 tepri A I tepli A1 12 cooperimentum Oehlerus] quod perimentum 15 moysi B occurreret A 16 applicauerant B eum qu6 A 19 eis B qui Oehlerus 20 circamcidi masculum B circflcidimus cU A 22 excidisse multa apparet ueluti haec: parentes, recte eum accipere scripturam non erit ambiguum. parua] Sichardus parui B pari A 25 cauculo B )

83
sanguinis ilico recessit ab eodem angelus, mortisque poenam, quam ei minabatur inferre, omni modo remouerat.

Non enim Moses in illa hora dinoscitur circumcisus, sicut quidam opinantur, sed filius ipsius est circumcisus, quia quod ante Sub patriarchis et lege iubebatur, tardo opere, non ueloci, implebatur a populo aut parentibus quorundam, ut scriptum est.