Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Hic itaque non inuidens deus repulit patrem nostrum de paradiso, ut non ibi moraretur, aut non gustaret de ligno uitae, sed magis eidem consulens in paruo peccanti non pepercit, ne parcendo ad maiora etiam crimina alia inueniret eum prodeuntem aetate ampliore posteaque criminali iudicio reum factum acrius condemnaret.

Nam inter hominem et diabolum erat Christus auditor pariter et iudex iustissimus et bonus in omnibus. Itidem et homini quidem in modico peccanti non pepercit, dans nihilominus et huic condignam sententiam iuxta peccatum quod fecerat, et diabolo aeque locum paenitentiae relinquens.

Non autem intellegente diabolo, ut mali tanti suggestionis paenitudinem gereret, maius ei post seruabat iudicium. Et homo quidem, cum pellitur e paradiso, pronior ad paenitentiam repperitur: diabolus autem, cum durior ad paenitentiam peruidetur, maiorem futuri iudicii.a Christo domino seueritatem expectat, sicut dictum est: Noluit intellegere, ut bene ageret.

Et iterum: Malitiam autem non odiuit. Quia ergo in paruo peccans *«> recepit Adam, persuasus a diabolo ut manducaret, egitque statim paenitudinem, meruit delicti ueniam inpetrare, atque in paradisum in Christi praesentiam filiorum etiam procreatione remeare.

Diabolus autem, non gerens paenitudinem, et eius satellites maiori iudicio reseruantur, ut dixit dominus: Ite a m? in ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis eius. [*]( 23 Psalm. XXXV 4 24 Psalm. XXXV 5 80 Matth. XXV 41 ) [*]( 1 pellerentur 3 eis Al 4 pellerentur A* 8 et 11 crimen (super m linea erasa) prodennte (em Oehlerus) 15 peccati (em Oehlerus) 18 tantis 19 es 22 sernitatem (ma Oaleardui) 25 excidit ueluti fructum de ligno nitae a muliere )

81

Sunt quidam heretici qui patrem nostrum Adam et Euam matrem nostram aestimant caecos ante fuisse quam gustarent de arbore, posteaque eos aperuisse suos oculos, ac tunc quod nudi essent peruidisse, cum ante scriptura dixerit quod uidit, inquit, Eua oculis suis arborem et fructum eius et, qui a 1 bon a aspectu et suauis uisu, et extendens manum gustauerit.

Hereticorum est itaque dementiae et Iudaeorum potius caecitatis hoc ita sentire, cum modum non intellegant nuditatis *** hancque amissionem inmortalitatis in praeuaricatione mandati nos docuit, non corporis nuditatem.

Quod nos apostolus docuit dicens: Et, si induti Christum, inquit, non nudi inueniamur: et iterum: Induite Christum Iesum: et quod dominus in euangelio *** increpat dicens illi qui non indumentum nuptiale habuit, qui erat uocatus ad nuptias.