Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

muenies multum fluxisse temporis, et sic paganos, id est Grecos haec nomina posuisse, cum haec nomina *,* etiam secundum septem stellas dixerunt hominum generationem [*]( 2 Leuit. XII 3 Geu. XVII 12 11 Ea. I 19. 20 14 Matth. XI 28 ) [*]( 1 impietate B 2 dies B Busciperit B deest ueluti pater et circomciderit 3 nec om A 4 homines A abacribenda A 5 uanitatis A foecundat Sichardm 6 fides A 8 dnnl B-din A 10 pama A 13 nec B et A 15 honerati B 18 mercuris A 20 primo B 21 nomina B omnia A uanissime A 22 fribola B fribula A 24 haec nomina clel Fabricius: exciderunt fere haec: imposita eBse diebus pagani ipsi testentur secundum septem stellarum uanissima nomina: qui )

79
consistere, ut ille ipse delirans hoc definit. Dierum enim numerus primus, secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus, a deo est appellatus, non in hac uanitate nuncupationis turpissimae initio nuntiatus aut traditus.

Alia est heresis quae dicit mundos esse infinitos et innumerabiles, secundum filosoforum quorundam inanem sententiam, cum scriptura mundum unum dixerit et de uno nos edocuerit, haec etiam de apocryfis prophetarum, id est secretis, ut ipsi pagani dixerunt, sumentes;

ut et Democritus ille, qui multos mundos esse adseruit, deque sua sapientia cum hoc praedicat, multorum animas sensusque dubios diuersis erroribus concitauit.

Est heresis quae cum legit in Genesi uerbum dicente domino de Adam: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, sciens bonumllet malum: et nunc ne quando extendat manum suam et tangat et gustet de ligno uitae et uiuat in aeternum, expulit, inquit, eum dominus de paradiso inuidiae causa.

Et primum hoc sentiunt, quod alter deus fecerit animam, alter carnem, ut Manichei, Gnostici, Nicolaitae et alii perditi arbitrantur, dicentes quod alter quidem bonus deus est, alter autem malus, inquiunt, in hoc saeculo.