Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis quae dicit Christianos nuperiores et posteriores Iudaeis et paganis fuisse creatos, ignorantes quod Iudaeis et paganis natura priores creati sunt et fide, uita et tempore, sacrificio et conuersatione.

Fide quidem, quia ab Adam usque ad Moysen tribus annorum milibus et septingentis annis omnes iusti deum et deum, dominum et dominum colchtes, etiam spiritum sanctum, ueram nuntiabant trinitatem, ita ut ipsam trinitatem integram [*]( 9 Psalm, CIX 1 10 Psalm. CXLII 10 11 Psalm. CIII 24 12 Psalm. CXXXVIII 7 13 Sap. XIV 15 ) [*]( 1 neque B Ne A a snia B 5 ipsum B in ras 7 ogine Ax 10 tuus om A me om A 11 implebit A 12 ab A a B 14-sint Al illo om B 15 quidam ut om B eidem 16 traditam L fuisset A 20 nuperrimos B 22 sunt B si sunt A 23 tgpora A 24 post tribus a erasa in A 26 dum et dum B dum Ax et dum A1 27 ita ut ipsam trinitatem om A )

73
sine labore possis cognoscere ab illis beatis prioribus et antiquis *** nobis etiam postea hoc fuisse manifestatum a domino. Cum enim dicit scriptura:

Pluit dominus a domino super Sodoma et Gomorra sulphur et ignem, quid ibi uidetur nuntiare? nonne deum patrem per filium suum, id est Christum deum cuncta signa et mirabilia perfecisse declarauit? Quod sciens Dauid dominum patrem et dominum Christum, id est uerbum eius, et sanctum spiritum < cum) nuntiabat, trinitatem quidem personarum, unius tamen maiestatis et substantiae ac diuinitatis aequalem potentiam nuntiabat.

Tamen filium de deo patre esse priore et sanctum spiritum proprie demonstrauit edocens: Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum; et iterum alibi: Dixit dominus domino meo. Et omnes prophetae de uerbo et spiritu nuntiauerunt, ubique ita dicentes: Et factum est uerbum domini ad me, et: Spiritus, inquit, domini fuit ad me.

Ergo non est fidei causa temporalis Christianitas, sed ante Iudaeos et paganos in lege quidem studentibus et quaerentibus erat manifestata: non autem capientibus uix patris omnipotentis scientia nuntiabatur a sanctis illis doctoribus et perfectis.

Vita etiam non alia priores illi sancti nisi hac, in qua nos uiuimus, utebantur.