Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Si qui autem putauerit esse iustum angelos ita peccasse transformatos in carne, ut in ea carne mansisse aut ita factos carnales crediderit, uiolenta ratione decernit historiam, sicuti et paganorum et poetarum mendacia adserunt deos deasque transformatos nefanda coniugia commisisse.

Quod si factum est aliquando, et nunc fieri non erit ambiguum: quod autem non factum est aliquando, nec modo fieri manifestatum est. Gigans autem et in bono accipitur uirtutis causa: Exultabit enim ut gigans ad currendam uiam. Quod in Christi diuina praesentia probatum ostenditur atque consummatum.