Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Alia est heresis quae de gigantibus adserit quod angeli < miscuerint se cum feminis ante diluuium, et inde esse natos gigantas suspicantur: cum Nembroth non ab spiritu, id est non ab angelo, sed ab homine Chus, qui filius fuit Cham, inde natus sit postea: qui et in scriptura primus gigans est appellatus, quod iste coepit esse uenator, et fortis homo, ut et gigans appellaretur in terra: inde dicturi sunt, inquit, "sicut Nembroth gigans, ita fortis est", si qui ei similis in fortitudine postea uideretur.
Homines itaque fuerunt fortes et a iuliuentute rapaces, uastatores, iaculantes, cursitantes, praedationi uacantes, inde ueluti alieni non solum morum, uerum etiam uisu hominum inormes aestimati, <w £ > contra naturam aliorum hominum tanta scelera perpetrantes nuncuparentur et gigantes.
Gigans enim per etymologiam terrae monstrum dicitur, ex duobus nominibus conpositum, siue forma, siue uita, siue uisu, siue fortitudine, siue mole membrorum. Nam ut scias gigantas non de alia natura, sed de hominum fuisse progenie editos: et ΕΞΑΚΑΚΤΥΛΟΣ in Regnorum libris habes, quos forma grandi et mole membrorum diffusos et ingenti fortitudine de genere gigantum libri Regnorum adnuntiarunt post duo milia et trecentos annos diluuii: [*]( 6 Gen. VI 2 8 Gen. X 8 11 Gen. X 9 23 II Reg. XXI 20 ) [*]( 1 auerte 2 praesentia Oehlerus] sententia 5 gygantibus A 7 nembrod B a B 8 ab angelos et ab A 11 dictari editt ducturi B Sichardns dicitur hi A 12 nebroth A ngbro B gygans A 16 aestimati A etiam B (td) add Sichardus 18 gygantes A gygans A. ethimologia A ethomologiam B 19 compositum B 21 alio A 22 editus A EZAAAKTYAOYC. B 23 molem A 24 gigantum regni librorum annuntiarunt B )
sicut et illum Goliath, quem deiecit in pugna solus Dauid beatissimus rex et propheta, cuius et aliorum talium: J Carra, inquit, instructionem portabant armorum. Quia ergo bestiali more a pueritia ad rapinam erant dediti huiusmodi homines, et ueluti a natura hominum morumque alienos scriptura nuntiauit.
Nam quod illi angeli, qui de caelo deiecti sunt, non sint humanae naturae similes, non est dubium, nisi solum quia nefanda et contraria contraque legem suggerere, sicuti et nunc hominibus faciunt, praeualebant intrantes in homines, id est suadentes;
sicut ludaeis inimicus humani generis persuasit contra dominum contraque sanctos prophetas talia scelera perpetrare, sicut scriptum est: Intrauit, inquit, satanas in ludam, ita igitur et ante intrantes inmundi spiritus in animas hominum ac feminarum malae persuasionis scelera in orbe terrarum diffuderant.
Si qui autem putauerit esse iustum angelos ita peccasse transformatos in carne, ut in ea carne mansisse aut ita factos carnales crediderit, uiolenta ratione decernit historiam, sicuti et paganorum et poetarum mendacia adserunt deos deasque transformatos nefanda coniugia commisisse.
Quod si factum est aliquando, et nunc fieri non erit ambiguum: quod autem non factum est aliquando, nec modo fieri manifestatum est. Gigans autem et in bono accipitur uirtutis causa: Exultabit enim ut gigans ad currendam uiam. Quod in Christi diuina praesentia probatum ostenditur atque consummatum.