Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Lex enim spiritalis est, secundum apostolum, et haec, inquit, duo testamenta sunt. Neque enim historiam amittimus, quod LXX annos fecerit populus in Persida, neque spiritalem scientiam spernimus. Ergo et septuaginta septimanae a Danihelo dictae quadringenti nonaginta anni tunc paene completi sunt, et sic Christus aduenit in carnem: et a Christi praesentia usque ad consummationem saeculi paene eundem complendum annorum reperies numerum.

Septuaginta enim septimanas, Danihel quas uidit, interpretes docuerunt illi primi sapientes, septem esse septuagies id est quadringentos nonaginta annos *** quem iubeleum in lege Iudaei — non isti, sed ueteres et periti illi — < id est annum remissionis Christi et indulgentiae, ** carnalem praesentiam per figuram ante celebrantes, summo gaudio expectabant, sicut in Leuitico continetur. Iubeleus enim minor quinquaginta annos habet t non minus: