Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Non multo post autem cognita eius perfidia atque fallacia, tunc gerentes paenitudinem qui fuerint reliqui, omnes ad Christi fidem domini peruolabunt, ac paenitentes delicta, ueniam ab ipso Christo domino sicut ceteri impetrabunt, ut impleatur quod dictum est:
Amen dico uobis, iam me non uidebitis, donec dicatis: Benedictus qui uenit in nomine domini; et ut illud compleatur: Donec plenitudo gentium intret, et sic omnis Israhel saluabitur, sicut scriptum est; et: Si fuerit populus Israhel sicut arena maris, reliqui saluabuntur.