Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Propheta itaque Esaias de anno illo dixit saluatoris domini in quo docuit usque ad passionem et resurrectionem et ascensionem in caelum, sicuti et <apostoli> beatissimi tradiderunt, non de trecentis sexaginta quinque annis, ut quidam arbitrantur, sed de anno illo post baptismum scilicet, in quo praedicans credentibus salutis mysteria reserabat de lege pariter et prophetis quae olim dicta sunt testando atque consummando.

Alia est heresis quae consummationem saeculi secundum temporum definitionem a deo Christo saluatore non fuisse [*]( 3 Es. LXI 2 14 Ioh. XXI 25 ) [*]( 2 annuntiato B 3 annuntiare B 5 dominus usque B mensusquae A 8 quis A qui B 9 quadragintos iam et A quadringentos iam B 10 <et> addidi 11 rationia B traditionis A 12 ita quam A itaq: B quae om Bl cessit A 13 precipit conscribit A _non quae Oehlerus] namque A nam quae B 14 triginta B 17 dno A usque B quae A 19 (apostoKy addidi 21 baptismo A 22 misteria A 25 hoc caput CVII seruauit solus A 26 non erasum ) [*]( XXXVIII. FiUuit. ) [*]( 5 )

66
statutam adserunt hincque certum esse numerum consummationis suspicantur, et non plus non minus opinantur, cum prophetae undique nuntiauerint circa quingentesimum annum fieri consummationem saeculi, et sic dominum de caelis iterum aduenire.

Danihel enim LXX septimanas numerat, audiens a Christo domino: Audi, inquit, uir desideriorum quia septuaginta septimanae statutae sunt in populum tuum usque ad Christum ducem, ut fiant omnia quae dicta sunt de ciuitate Hierusalem et populo aduentura.