Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis de anno adnuntiato ambigens, quod ait propheta Esaias: Adnuntiare annum dei acceptabilem, et diem retributionis. Putant ergo quidam quod ex quo uenit dominus usque ad consummationem saeculi non plus non minus fieri annorum numerum nisi trecentorum sexaginta quinque usque ad Christi domini iterum de caelo diuinam praesentiam. Quod contrarium inuenitur, si ita quis senserit.

Nam quadringentos iam et plus annos transisse cognoscimus <et), ex quo uenit dominus, fuisse completos. Quomodo itaque hoc erit rationis de anno, sicut sentire uoluerunt hoc ita quam plurimi?

Dominus enim quae in uno annoli gessit et docuit, haec sola praecepit conscribi, non quae ante facta sunt ab eo ac dicta primis XXX annis secundum beatum Iohannem, qui dicit mundum non capere posse, si uniuersa scriberentur quae fecerat.

Propheta itaque Esaias de anno illo dixit saluatoris domini in quo docuit usque ad passionem et resurrectionem et ascensionem in caelum, sicuti et <apostoli> beatissimi tradiderunt, non de trecentis sexaginta quinque annis, ut quidam arbitrantur, sed de anno illo post baptismum scilicet, in quo praedicans credentibus salutis mysteria reserabat de lege pariter et prophetis quae olim dicta sunt testando atque consummando.